ROBERTUS S. MARIANT APUD AUT1SSIODORUM MONACHUS
IN CHRONOLOGtA.
Anno Domini mcxl, Senonis, praesente rege Ludovico, episcoporum et abbatum religiosorum fit conventus contra Petrum Abailardum. Hic ingenio subtilissîmus, mirabilisque philosophus, qui construxerat cœnobium in territorio Trecassino, in prato quodam ubi légère solitus fuerat. In quo sanctimoniales plurimas episcopali auctoritate congregavit, quod Paracletum nominavit. Quibus sanctimonialibus Heloissam quondàm uxorem suam religiosani feminam, et litteris tàm hebraïcis quàm latinis adprimè eruditam prsefecit abbatissam. Quae verè ipsius arnica magnam ei post mortem in assiduis precibus (idem conservavit, corpusque ejus de loco ubi obierat , transtulit ad pradictum cœnobium.
ROBERTUS ABBAS SANCTl MIGHAELIS DE MONTE,
IN APPENDICE AD SIGEBEHTUM, 8CB ANNDM MCXL.
Senonis praesente rege Ludovico, episcoporum et abbatum religiosorum fit conventus contra Petrum Abœlardum, qui quâdam profana verborum vel sensuum novitate Ecclesiam scandalizabat, qui ab eis interpellâtes, cùm esset responsurus, de justitiâ veritus, audientiam apostolicse Sedis appellavit, et sic evadens non multô post Cabiloni, ad Sanctum Marcellum obiit. — « Eadem refert Bernardus Guido in fine Innocentii II papae, nec non anonymus Chronici Lemovicensis scriptor. »
TBSTMONIA VETERIM. 3il
HENRICUS DE GANDAVO,