Après
Sanctorum patrum auctoritate nec non et autenticarum scripturarum attestatione indubitanter didicimus altaris sacri ministros cujuscumque institucionis sint, fidelium laicorum elemosinis debere sustentari et ecciesiasticas res in neccessarios usus congregationum expendendas, facta collatione sub adnotacione testium, ipsa jam consuetudo docet de die in diem amplificari. Hinc et enim Paulus ait : Si nos vobis spiri:alia seminavimus, magnum est ut et nos carnalia vestra metamus.Qua prüpter successorum nostrorum memorie hujus cartule testimonio insinuare curavimus quod Robertus filius Widonis de Wainulriaco moriens, a fratre Hilberto Molismensi priore visitatus, sonipedein suum, id est dextrarium equum, magni precii et mirabiliter bonum, fratribus Molismensis ecclesie pro anima sua donavit. Sed cum donna Beatrix, defancti Roberti genitrix, conqueri cepisset quod sine magno periculo talis equus a monachis custodiri non posset, Wido, minor filius, a matre sua et a predicto priore expetiit quod libentissime eum emeret, et quod suum equum et vineam quam apud Suncurtem habebat valde bonam, proillo monachis daret, si ipsa et genitor suus