‹ Cartulaire du prieuré de Saint-Étienne de Vignory. Publié sous les auspices de la Sociéte historique et archéologique de Langres;Chapitre 115 sur 189 · vers · texte numérisé non relu

vers

Dilectis in Xristo abbati sancti Stephani Divionensis (1) et decano de Christianitate (2), Galterius dominus de Gangionis rivo, salutem. Discretioni vestre notum facio quod totum finagium de Putigneio in terris et aquis, in pratis et boscis, in censibus et in omnibus aliis utilitatibus, de chasamento meo et antecessorum meorum esse dinoscitur, et quicumque aliquid inde tenuit, a patre meo et a me illud teauit. Liberi etiam homines quorum here-

(1) Milon de Grancey, 4 abbé régulier de Saint-Etienne de Dion.

(2) Le doyenné rural de la Chrétienté de Dijon tirait son nom du quartier de la Chrétienté, ancien cimetière Dijonnais, où avait été construite la chapelle baptismale et sépulcrale qui devint plus tard l’église paroissiale de Sain'-Jean. Il fut réuni au xv° siècle à la cure de cette église. Courtépée, Description du duché de Bourgigne, 2médit., tome IT, p. 107.

ditas predictum fuit finagium et qui de me et de patre meo illud tenuerunt, et etiam eorum antecessores mihi et patri meo de illo, sicut franco feodo, suum servicium fecerunt semper, donec heredes qui adhuc supersunt et qui vestiti et seisiati erant, quin inde fecerint elemosinam, me laudante et volente, totum plenarie et integre Clarevallensi monasterio contulerunt. Ego ipse etiam totum dominium et totum jus quod ad me respiciebat … predicti monasterii fratribus in elemosinam donavi. Et bene sciatis quod Rollandus Truchart, vel uxor sua, vel aliqui eorum heredes, nichil omnino de patre meo et de me tenuerunt de illo feodo.

Cartulaire de Clairvaux II, Vignory vu.

Page 1