EUR
° Là 0 e e r p PR eidem ville finagium fecimus in fundo nostro omnes ter-
ras, omnia prata et nemora al Campicuriam prioratum nostrum pertinentia, excepta medietate numeri pratorum nostrorum, cum centum et sexaginta jornalibus terre ad voluntatem nostram accipiendis. Item statuimus et in hoc unanimiter consensimus tam nos dicti abbas et conventus, quam ego prefatus dominus, laude et assensu B., uxoris mee, quod dictam villam totam cum justicia et omnibus commodis ejus communiter et equaliter possidebimus, ita quod nec nos prefati abbas et conventus, nec nos predicti dominus et domina, partem nostram a parte
ts
altera separare, vel eam vendere, seu pignori obligare,
vel alienare, seu extra manum nostram mittere poterimus ullo modo nisi al‘er alteri, ita quod si dominus vel domina Wangionis rivi velint alienare, ecclesie Dervensi tenentur alienare ete converso.Omnes autem proventus, exitus et obventiones, et omnia commoda ex justicia, decimis, terragiis, furnis, molendinis, pressoriis et stagnis, si que ibi in posterum facta fuerint, vel aliis quibuscumque modis provenientia, inter nos abbatem et conventum, et nos dominum et dominam equaliter dividentur per majorem qui in eadem villa per homines dicte ville fuerit institutus, ita quod nos abbas et conventus medietatem habebimus, et nos dominus et domina aliam medietatem; nec aliqua aisiamenta possunt ibi fieri quin sint communia, necin toto finagio. Major autem tam nobis abbati et conventui quam nobis domino et domine fidelitatem faciet et per juramentum suum super hoc corporaliter prestitum, omnes fructus, exitus, obventiones de predicta villa, ex justicia et omnibus aliis commodis provenientes, bona fide custodiet, et eos integraliter nobis abbati et conventui, et nobis dictis domino et domine equaliter reddet, et nobis computabit de eisdem, quem si infidelem inveuerimus, per homines dicte ville mutari faciemus. Nullus autem alius à mansionariis dicte ville in eadem aliquid poterit acquirere nisi de assensu nostro et unanimi voluntate, nec mansionarius retinere, si ab illa discesserit. In hoc etiam consensimus, nos dominus et
domina Wangionis rivi, quod nullum de mansionariis dicte nove ville, in aliqua nova villa in tota terra nostra poterimus retinere, nec in dicta nova villa aliquis hominum de Gundricuria, villa dictorum abbatis et conventus, recipi poterit, nisi per assensum eorum, necde terra ecclesie Dervensis, si quis ibi venerit, gaudebit de remauentia sua, nec etiarm de hominibus nostrum domini et domine predictoram, nisi per assensum nostrum. Item sciendum quod lomines dicte nove ville tenentur nobis ad exercitum, et quicquid, occasione exercitus, ab hominibus dicte nove ville sive per redemptionem sive per emendam quoquo modo extorquebitur, inter nos equaliter partietur; et sciendam quod dicti homines non tenentur ad exercitum nobis dictis domino et domine Wangionis rivi contra abbatem et conventum dictos, nec e converso. Item nos prefati domini dicte nove ville nullum gistium in eadem poterimus reclamare. Item in dicta nova villa erit presbyter curatus, cujus beneficium, tam de proventibus altaris quam de aliis proventibus communibus, tam nos dicti abbas et conventus quam nos prefati dominus et domina, competens faciemus, ita quod nos dicti abbas et conventus ejusdem ecclesie patroni erimus, et jus patronatus in eadem obtinentes, ad curam dicte ecclesie personam presentabimus venerabili patri episcopo Lingonensi qui loci diocesanus existit. Item ita convenit inter nos abbatem et conventum, et nos dominum et dominam sepe dictos, - quod, postquam in fundatione dicte nove ville terras equaliter posuerimus, sive in pratis, sive in masuris, sive in aliis terris, nos dicti dominus et domina cuilibet omni desideranti ibi morari, tenebimur de propria terra nostra ulterius concedere et assignare usque ad sexdecim jornalia infra finagia nominata, et a dictis hominibus pro jornali tres soiidos recipiemus, et redditus illorum jugerum erunt communes. Item in nemoribus nostris nos dominus et domina Wangionis rivi, hominibus nove ville usuarium concedimus, preter lou fou et lou chane, ita quod residua habebunt, si inventa fuerint amputata, et si aliquis hominum inventus fuerit cindendo lou fou ou lou chanestantem, | 16
nobis dictis domino et domine quinque solidos solvet pro emenda, et heredibus meis, si quos ego dominus habuero de proprio corpore meo et legitima uxore mea. Item nos. dicti dominus et domina desiderantibus edificare in dicta nova villa tenemur ligna ministrare ad edificandum domos et grangias prima vice. Item concedimus hominibus dictée nove ville pasturas et usuarium in aquis nostris. excepta piscatura. Item si in dicta nova villa molendina communia edificarentur, homines dicte nove ville tenerentur molere in molendino communi, quod si non sufhceret, possent tam nostris molendinis quam molendinis dictorum abbatis et conventus molere, nec aliquis posset prohibere. Item quicumque in dicta nova villa mansionarius fuerit, hereditatem quam in ipsa habuerit vel in finagio, vendere non poterit, nisi prius moram fecerit per tres annos in eadem. Insuper sciant aniversi quod si me dominum de Wangivnis rivo sine herede proprii corporis contigerit decedere, herede, dico, suscepto ex predicta B., uxore mea, vel post decessum ipsius ex alia uxore mea legitima secundum dominum et jura canonica, ego medietatem meam, quam in dicta villa habeo, dictis abbati et conventui in puram et perpetuam concedo elemosinam, ita quod post talem decessum meum et predicte uxoris. mee, tota dicta villa dictorum abbatis et conventus in omnibus commodis erit in perpetuum possidenda. Has autem conventiones tam nos dicti abbas et conventus quam ego dominus Wangionis rivi, per juramenta nostra corporaliter prestita tenemur bona fide inviolabiliter . observare, et de hiis conventionibus tenendis et firmiter observandis, nos predicti dominus et domina promisimus et tenemur dare dictis abbati et con ventui lifteras sigillis venerabilis patris Lingonensis episcopi, et illustris viri regis Navarre et comitis Campanie sigillatas. In cujus rel testimonium et perpetuam firmitatem,presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Actum anno domini millesime ducentesimo tricesimo sexto, mense januario.
Deuxième Cartulaire de Montierender, fol. 80.