juin
Ego Galterus dominus de Wangionisrivo, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod Fredericus clericus, et Acelyna, et Luqueta, et Symoneta dicta cognomento Floret de Wangionisrivo, sorores ipsius clerici, in mea presentia constituti recognoverunt :se vendildisse imperpetuum abbati et conventui ecclesie sancte Marie Castellionis unam minam frumenti etaliam minam muiture quas dicti abbas et conventus debebant annuatim dirtis Frederico clerico et sororibus ejus, ;Acelyne scilicet, et Luquete, et Symonete cognomento dicte Floret, pro sexta parte molendini de Corcellis et pro medietate dominii dicti molendini, »ro centum quinque solidis pruviniensium de quibus satisfactum est eisdem. Hanc autem venditionem laudaverunt et concesserunt in presentia mea Formondus, maritus dicte Acelyne, et Symon, maritus dicte Luquete, et Johannes, maritus dicte Symonete. Ego etiam de cujus feodo ista movent, ad instantiam predictorum qui heredes erant, predictam venditionem laudavi et concessi, et ideo sigillum meum apposui. De istis omnibus dicti venditores et eorum heredes jam dicte ecclesie de
Castellione legitimam debent ferre garantiam. Actum anno domini M° cc° xL°, mense junio.
Original : Archives de la Côte-d'Or, fonds de Notre-Dame de Châtillon-sur-Seine, H. 642. — Cartulaire moderne de la même église, fol. 188 vo.
4146. — (août 1240)
Berthe, dame d’Ormes — de Ulmis, — femme du seigneur Gautier de Vignory, donne à l’abbaye de Clairlieu son moulin de Faloart « situm in riparia de Maudum. » Cet acte est fait du consentement de Gautier, qui appose son sceau à la charte, avec celui de Berthe. :
ES
D. Calmet, tome II, col. ccccLitI.