LIBER QUARTUS
Præfatio.
Cum animadvertissem, Imperator, plures de architeclura præcepta voluminaque commentariorum non ordinala sed incepla, uti parliculas errabundas, reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi, antea disciplinæ corpus ad perfectam ordinationem perducere, et præscriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare. Itaque, Cæsar , primo volumine tibi de officio ejus, et quibus eruditum esse rebus architectum oporteat, exposui; secundo de copiis materiæ, e quibus ædificia constiluuntur, disputavi : tertio autem de ædium sacrarum dispositionibus et de earum generum varietate, quasque et quot habeant species, earumque quæ sint in singuhs generibus distributiones. EX tribus generibus quæ subtilissimas haberent proportionibus modulorum quan-
corinthien, avec toutes leurs particularités et différences.