PIUS PP. IX
Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Perlatum ad Nos est cum tuis Litteris die quinta Augusti proximi datis exemplar operis quod in tuum Galiicanum sermonem ex Italico vertere studuisti, Dilecte Fili, titulo apposito : Cérémonial selon le rit Romain. Etsi autem Nos Librum ipsum, tantis ut sumus Apostolici Principatus curis et occupationibus jugiter distenti, légère minime potuerimus, gratum tamen et acceptum Nobis accidit oiTicium Tuum, in quo studium prœclare eminet tuendi et conservandi cultum majestatemque sacrorum ritunm et cœremoniarum quas Romana adhibet Ecclesia. Agimus Tibi pro eodem munere gratias, et
h BREF DE N. S. P. LE PAPE.
omnis cœlestis boni auspicem, ac paternœ Nostrae in te charitatis testem esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam ipsi Tibi, Dilecte Fili, intimo cordis affecta amanter impertimur.
Datum Romae apud S. Petrum die 13 decembris anni 1851, Pontificatus Nostri anno vi.