MORT DE LOUIS VIH
Tune Ludovicus rex Francorum, ut pestilentiam effugeret , quae nimis fervebat in castris , ad quamdam abbaciam Muntpancier appelatam , quae non multiim ab o&sidione distabat , se conlulit donec civitas caperetur, Ubi venit ad eum. Henricus cornes Campaniensis , cum jam .XL. aies in obsidione peregisset , petens de consuetudine Gallicana licentiam ad propria remeandi. Gui cum licentiam Rex vetuisset, responsit comes quod, factis XL dierum excubiis, non tenebatur. Née voluit diutiùs interesse. Rex autem ad hsec nimiâ succensus ira , affirmavit cum juramento quod si ita recederet ipse terram ejus totam incendio devastaret. Tune Comes, ut fama refert , procuravit Régi venenum propinari , ob amorem Reginae ejus, quam carnaliter illicite adamavit. Undè libidinis impulsu slimulatus , moras ullerius neetere non volebat. Comité igitur taliter recedente , inGrmabatur Rex usque ad desperalionem et pervagante ad vitalia veneno perducitur ad extrema. -- Licet alii asserant ipsum non veneno sed morbo
dyssenterico expirasse, p. 235 Defuncto itaque Francorum
rege Lodovico , Regina ejus Elança fecit convocare generaliter archiepiscopos , episcopos et alios ecclesiarum praslatos cum magnatibus coronam spectantibus ut venirent ad coronationem Ludovic! filii sui et régis defuncti , Parisiis pridiè calendas decembris. Sed pars maxima oplimatum , ante dîem praefixum petierunt de consuetudine gallicana omnes incarceratos, et praecipuè comités Flandrensem Fernandum etBononiensem Reginaldum à carceribus liberari — Regina vero de consiliû legati , mctuens ne mora periculum pareret, convoeato rcgni clero , et paucis ex proccribus . quos habere po-
terat, fecit filium suum puerum scilicet vix decennem in Regem die S. Andreae apostoli coronari. Substraxerunt se quidem ab hac coronatione Dux Burgundias, cornes Campanias, cornes de Bar, cornes de S. Paulo , cornes Britanniae et fere omnes , ut breviter dicatur , nobilis ad coronam spectantes : qui sese potius praeparaverunt ad pugnam quam ad pacis et concordiae unitatem. — Oriebatur enim rumor irrecitabilis et sinister : scilicet quod dorainus legatus secùs quam deceret se habebat adversas dominam Blancam. Sed inipiiim est hoc credere ; quia aemnli ejus hoc disseminaverunt. Benignus autem animus dubia in melius interpretatur. — Historia major : Mathieu Paris, édition de 1640. T. 2, p. 334, 555.
Cette édition a été faite à Londres : et les éditeurs à la table ont tranché la question en mettant ces mots : Ludovicus potionatus moritur. — Dans le cours éi son histoire, Mathieu Paris est obligé , par sa conscience , de contredire toutes ces infamies. En effet, p. 558, anno 1241, on lit ces mots : Venerabilis ac Deo dilecta matrona domina Blancha. — 125f : excellentissima Francorum regina domina Blancha. — 1252 : Domina Blancha, quse regni Francorum non muliebriter rexii habenas. — 1252 : circa idem quoque tempus videlicet prima dominica adventus dominici , prima die mensis obiit dominarum saecularium Domina, Blancha, Francorum régis mater, Franciae quoque cuslos.... magnanima igitur Blancha , sexu fœmina, consilio mascula, Semirami merito camparanda, valedicens secuJo , regnum Francorum omni solatio reliquit destitutum.