XII
Pag. 17, 147.
Il n’est pas requis que celui qui érige le Chemin de la Croix
place lui-même les croix, ni qu’il fasse le Chemin de la Croix.
— Les croix peuvent être changées de place pourvu que ce
soit dans la même enceinte.
Nonnulli sacerdotes supplicarunt sacram Congregationem declarare : 1 . An qui habet facultatem erigendi Yiam Crucis, benedictione tabularum et crucium prius facta, teneatur ipse tabulas collocare et stationes percurrere, ut valida sit erectio?
2. An benedictione tabularum et crucium facta a sacerdote légitimé delegato, alter quicumque tabulas collocare possit privatim, sine cæremoniis, et etiam in alio tempore?
3. An quando in priorum tabularum locum aliæ substituuntur, nova exquiratur facultas illas benedicendi et Viam Crucis erigendi ?
4. An mutatio tabularum et crucium de loco in locum in eadem eccîesia secum importet annihilationem indulgentiarum Yiæ Crucis annexarum ?
Sacra Congregatio lndulgentiis sacrisque Reliquiis preeposita, præmittens quod, in erectione Viæ Crucis, benedicendæ tantum sint cruces, minime vero tabulæ seu picturæ, ad præfata dubia sic respondendum esse statuit :
Ad 1 . Négative.
Ad 2. Affirmative.
Ad. 3. Négative , dummodo substitutio non sit majoris partis Crucium.
Ad. 4. Négative , quando fit in eadem ecclesia.
In quorum fidem, etc. Datum Romæ, ex Secretaria ejusdem sacræ Congregationis Indulgentiarum , die 22 augusti 1842 G. Gard. Castracane, Prœfectus.
Autre déclaration confirmant les deux premiers points.
Ille qui facultatem habet benedicendi stationes Yiæ Crucis non tenetur, post crucis seu imaginis benedictionem, per se respectivis locis illas affigere, vel saltem ex cathedra exponere populo mysterium considerandum, si alius sive sacerdos sive laicusimaginum efficiat affixionem. Die 20 martii 1 846.