‹ Chemin de la croixChapitre 73 sur 153 · XX · texte numérisé non relu

XX

Pag. 430.

Un évêque qui a reçu du Saint-Siège le pouvoir d’ériger le Chemin de la Croix ne peut subdéléguer son vicaire-général à cet effet, à moins que l’induit apostolique ne l’y autorise.

Episcopus Gratiariopolitanus licentiam obtinuit erigendi in sua diœcesi plures sodalitates, pium quoque Viæ Crucis exercitium, nec non declarandi unum altare privilegiatum in ecclesiis parochialibus, ac denique parochos deputandi pro impertienda indulgentia plenaria in mortis articulo : Quærit a S. C. utrum duo Vicarii generales (titulares) ejusdem Episcopi, qui cum ipso unam personam moralem effîciunt, omnibus gaudeant facultatibus prædictis, scilicet sodalitates erigendi, instituendi Viam Crucis, altaria declarandi, etc.

S. C. respondit : Indulta seu facilitâtes de quibus in prædicto dubio, etsi non cedant in propriam episcopi utilitatem, sed in gratiam diœcesanorum, non sunt tamen de ordinaria sua potestate, ad certam necessariamque animarum sibi commissarum administrationem ordinata, ita ut, eo absente vel morbo laborante, sive nimis occupationibus impedito, vices pro eo alius gérât, tanquam ab ipso légitimé delegatus : sed cum sint potius favores quos idem episcopus ab Apostolica Sede personaliter impetraverit, tuncab Episcopo tantum erunt fidelibus sibi creditis distribuendi, nisi in precibus Apostolicæ Sedi delatis eos expotulasset iis verbis aut similibus, nempe : Sive per se, vel per suos vicarios generales erigendi, communicandi, etc. — Ita S. Gong, die 24 maii 1843.

Page 1