XXII
Pag. 18, 434.
L’évêque qui délègue pour l’érection du Ghemin de la Croix doit veiller pareillement à ce que la demande d’érection ainsi que la concession soient faites par écrit, que les documents s’en
conservent dans les archives de l’évêché, et qu’il en soit fait
mention dans les registres de la paroisse.
Archiepiscopus Biluricensis ad pedes S. V. provolutus humiliter exponit quod, delegatus a S. V. ad erectionem sanctarum Viarum Crucis cum facultate subdelegandi parochos suæ diœcesis, aliquoties viva voce delegavit : aliquoties scripto ad parochos misso, non autem inserto in codicibus sive parochiæ sive archiepiscopatus : aliquoties tandem scripto inserto quidem in codicibus sive archiepiscopatus sive parochiæ ; postulatione vero dictæ erectionis a parocho facta viva voce, non autem per supplicem libellum scriptura exaratum. Cum autem quidam pii sacerdotes in vulgus emittant responsiones sacræ Gongregationis, quæ ut validas tantum habent, si veræ sint, erectiones quæ scripto postulatæ fuerunt et concessæ, et quarum concessio inserta fuit in codicibus sive archiepiscopatus, sive parochiæ ubi facta fuit erectio ; dictus archiepiscopus animarum paci consulere volens enixe rogat S. Y. ut respondere velit :
1 . Utrum ad validitatem erectionis sacrarum Viarum Crucis necessarium sit ut postulatio erectionis scripto fiat, scripto etiam concedatur erectio, et utrum dictæ insuper concessionis remanere debeat instrumentum in codicibus sive archiepiscopatus, sive parochiæ, et tandem utrum sit necessarium erectionis ipsius teslimonium in ejus parochiæ codicibus insertum.
2. Posito quod hæc omnia sint indulgentiarum conditio sine qua non, rogat idem archiepiscopus, ut sanare velit omnes erectiones in sua diœcesi* factas ab octo et triginta annis, ita ut, non obstantibus præfatis defectibus, omnes utriusque fideles lucrari valeant indulgentias sanctarum Viarum Crucis, consuetas percurrendo stationes, quæ sic erectæ fuerint. Quod, etc.
Ex sacra Congregatione Indulgentiis sacrisque Reliquiis præposita, die 58 seplembris 1838. — Cum sicut humillime exponebat archiepiscopusBituricensis, ab Apostolica Sede delegatus pro Viæ Crucis stationibus erigendis cum facultate ad eumdem effectum ejusdem suæ diœcesis parochos quosque subdelegandi, per plures annos erectiones S. Viæ Crucis pluribus in locis præfatæ diœcesis absque postulatione in scriptis fuisse peraclas, nonnullas vero sine instrumento concessionis, alias demum quin in codicibus parœciæ testimonium erectionis insertum fuisset. Hinc sacra Indulgentiarum Congregatio, re mature perpensa, auditisque Consultorum votis, spiritualem fidelium utilitatem prospiciens, sanavit quemcumque defectum, stationesque ab octo et triginta annis sic erectas convalidavit, et insuper voluit ut in posterum, facultatibus Archiepiscopi ab Apostolica Sede impetratis perdurantibus, sive absolutis iterum impetrandis, omnia ac singula quæ talem erectionem respiciunt scripto liant, tam nempe postulatio, quam erectionis ejusdem concessio, quarum instrumentum in codicibus archiepiscopatus remaneat, et testimonium saltem in codicibus parœciæ inseratur.