‹ Chronique d'une ancienne ville royale, Dourdan, capitale du HurepoixChapitre 174 sur 191 · PIÈCE X · texte numérisé non relu

PIÈCE X

Compromis entre les abbayes de Saint-Chéron et de Clair efontaine , au sujet des dîmes de Saint^Germain.

— Octobre 1219.—

«t B... decanus, G... abbas Sancte Marie de Josaphat, et G... Foaillc canonicus Camotensis, omnibus prcsentem paginam inspecturis salutem in auctore salutis. Cum viri religiosi abbas et conventus Sancti Karauni Carnotensis, ex una parte, et abbas et conventus de Clarofonte, ex altéra, coram venerabilibus viris... cantore et G., canonico parisiensibus ; item coram abbate et priore Sancti Dionisii , et priore de Strata auctoritate apostolica super quibusdam decimis et rébus aliis causas haberent : in nos fuit, sub pena quadraginta librarum parisiensium, de asscnsu et voluntate partium compromissum* Nos

igitur, per confessiones partium et inspectioncm privilegii de Clarofontc rei veritate plenius intellecta, abbati et conventui Sancti-Carauni Camotcnsis adjudicavimus quintam partem magnarum dedmarum de terris ab antîquo cultis in territorio quod dicitur de Biaurepère^ in parrochia Sanctî Germani de Dordano.

4: Ipsos vero abbatem et conventum de Clarofonte condempnamus in decem sextarios soliginis pro eo quod ex inde perceperant, ut eos dictis abbati et conventui Sancti Caraunî restituant et de cetero eos ibi decimam percipere permittant. Eisdem etiam canonicis Sancti Carauni adjudicavimus jus parrochiale in familia canonicorum de Clgrofonte quam habent in domo sua^ sita in parrocMa Sancti Germani, que parrochia est canonicorum Sancti Carauni. Abbatem vero et conventum de Clarofonte absolvimus a petitione decimarum de novalibas, que propriis manibus aut sumptibus excolunt in eodem territorio. Item, eosdem absolvimus a petitione decimarum de nutrimcntis suorum animalium. Decrevimus etiam ut si non propriis manibus aut sumptibus excolerent, canonici Sancti Carauni) ibidem décimas libère perciperent. Datum anno Domini Millésime Ducentesimo Nonodecimo,menseoctobri. »

{Original en parchemin, avec trois doubles attaches de sceaux, — Archives et Eureet-Loir, fonds de Saint^Chêron.)

Page 1