XIE
SUPPLICATION ADRESSÉE PAR LES NOBLES, BOURGEOIS ET HABI- TANTS DE LA VILLE ET DU MANDEMENT DE COSSONAY AU DUC AMÉDÉE DE SAVOIE, AU SUJET D'UNE CLAUSULE DE L'ACTE QU'IL LEUR AVAIT ACCORDÉ FOUR LE SUBSIDE DE LA DOT DE LA DUCHESSE DE MILAN.
Sans date.
(Archives de Cossonay. — Collationné à l'original.)
Vobis jllustrissimo principi domino nostro domino Amedeo sabaudie duci. Supplicatur humiliter pro parte vestrorum nobilium burgensium et incolarum ville Ac mandamenti vestrorum de Cossonay. Quod Cum jllustris dominalio vestra nuper dignata est eisdem largiri certas super subsidio dotis jllustris filie vestre domine marie de sabaudia duchisse mediolani concesso litteras in quibus cauetur quod Concessio seu solutio dieti subsidij vobis facta eidem dominationi libuit ponj facere quandam
Clausulam huiusmodi tenoris. Hine est quod nos nolumus solutionem huiusmodi pro futuro ad consequentiam trahi aut inde eorum libertatibus preiudicium aliquod generari nisi quantum tenerentur uel reperirentur abstricti. De qua Clausula multum admirantur eo quia habent et credunt habere jta bonas et validas franchesias et libertates sicut et Alij nobiles et burgenses Aliarum villarum vestrarum vuaudi. quibus concessitis Aliam Clausulam quam eisdem supplicantibus Concesseritis . seilicet. Hince est quod nos Actestamur solutionem huiusmodi factam fuisse de gralia speciali. nec serunt tamen si defectu secretarij aut alias. Quatenus jilustrissime dominationi vestre libeat dictis supplicantibus super premissis prouidere de remedio opportuno. [psam si placet reparari faciendo. dominationem vestram prediclam super premissis humiliter implorando.
ORDRE DE LOUIS DE SAVOIE, PRINCE DE PIÉMONT, ETC., AU CHATELAIN DE COSSONAY ET DE L ISLE, D EXIGER LE PAIE- MENT DES DEUX CENTS ET QUATRE-VINGTS FLORINS, DE PETIT POIDS, AUQUEL LES PROCUREURS ET SINDICS DE LA COMMU- NAUTÉ DE COSSONAY S ÉTAIENT ENGAGÉS À CAUSE DES BRI- GANDS (TROUPE LÉGÈRE) PRÉCÉDEMMENT CONCÉDÉS PAR LES VILLES DE LA PATRIE DE VAUD.
A° 14355, 16 Février.
(Archives de Cossonay. — Collationné à l'original.)
Ludouicus de Sabaudia Princeps pedemontium Primogenitus et locumtenens generalis Ilustrissimi domini genitoris mei Sabaudie etc ducis. Dilecto nostro Castellano de Cossonay et Insule. Seu eïus locumtenenti salutem. Cum ad causam Brigandorum Nobis pro prima Armata nostra per villas et Communitates patrie vuaudi Nuper Concessorum Procuratores et Sindiei Communitatis de Cossonay hodie Erga thesaurarium nostrum De Soluendo Ducentum et quaterviginti florenos parvi ponderis. se obligauerint pro Rata Eis competente dictorum Brigandorum. Ecce quod nos volentes vtexpedit Celerem Dictorum ducentum et quaterviginti florenorum obtinere solutionem. Tibi districte Commictimus et mandamus quatenus visis presentibus Cogas et viriliter com-
pellas omnes et singulos homines tam Castellaniarum De Cossonay et Insule quam suorum Ressortorum qui Coram Castellano predicto mostras Armorum facere Et vexillum sequi soliti sunt et tenentur Per penarum Impositionem Bonorumque suorum quoruneunque Captionem venditionem Expeditionem personarum Detentionem Ac modis alijs omnibus quibus Debite fieri poterit fortioribus. Etiam prout In nostris fiscalibus Debitis fieri debet et Consueuit, Ad nobis soluendum Et Realiter expediendum In manibus predietorum procuratorum et Sindicorum De Cossonay et Insule Ratam Dictorum Ducentum et quaterviginti florenorum Cuilibet Eorum Contingentem et propterea per Sindicos De Cossonay et Insule Debite factam Seu declarandam , Quibuseunque friuolis oppositionibus Rerectis et non obstantibus. Nulloque Alio À nobis Super his expectato mandato. Inhibendo hoc Ideo Balliuo vuaudi Ac Ceteris officiarijs prefati domini genitoris mei Ad quos spectat Ipsorumque locatenentibus et Cuilibet eorundem Ne dictum Castellanum De Cossonay In premissis quomodolibet turbent Seu alias Se Impediant Sed eisdem Castellano et locuntenenti Debitum prebeant fauorem et Auxilium quotiens fuerint Requisiti. Datum thononij Nobis Absentibus quia sic ficri fubsimus nostri Absentia non obstante Die sexdecima februarij Anno Dominj millesimo quatercentesimo Trigesimo quinto sub Signeto prefati domini genitoris mei Cancellario Absente
Per Dominum principem Relatione dominorum Roberti de Montevuargnardo Presidentis computorum
Vrbani Ciriserij Guigoneti de Rouerea Anthonii de Draconibus et Jacobi Rosseti Judicis Chablaysij.
Reddatur liltera portitori.
(Le sceau manque.)
AUENYERES.
LOUIS DE SAVOIE, PRINCE DE PIÉMONT, REMERCIE LA COMMU- NAUTÉ DE COSSONAY DU SUBSIDE QU'ELLE LUI À ACCORDÉ ET LA PRIE DE LE LIVRER INCESSAMMENT AU COMMISSAIRE DU PRINCE,
A° 1436, pénultième d’Août.
(Archives de Cossonay. — Collationné à l'original.)
Salute premissa Retulit Nohis Dilectus fidelis mermetus christine castellanus morgie et procurator vuaudi qualiter jn Subuentionem arduorum negotiorum presentaliter nobis occurrentium gratiose donauistis nobis Centum florenos parvi ponderis vnde vobis Regratiamur vobis propterea Rogando mandantes quatenus jllos jncontinenti expedire velitis dilecto commissario petro Chapuisij harum exhibitori Nec defficere velitis jn premissis jn quantum Nobis et Nostris perpetuo complacere desideratis Nosque et Nostros pro vobis et vestris jmpos-
terum facturos velletis Scriptum thononij die penultima augusti anno domini M° III XXX VI"
Adresse : dilectis nostris sindicis burgensibus et communitati de Cossonay