DECRETUM URBIS ET ORBIS
Anni sacri a Beatissimo Pâtre et Domino Nostro Leone XIII féliciter indicti, proxime celebraturos initia, summopere decet nocte surmontes adiré saeculi Auctorem, ad eius aras provolvi, acceptissirnam offerri Hostiam, divinum scilicet Agnum, sacro convivio intéresse, ut opportuno maxime tempore liceat auxilium, gratiam, misericordiam invenire : Nunc enim propior est salua. Ecce nunc tempus acceptabile : ecce nunc dies mlutis. Quod si regnum caelorum, id est praesentis temporis Ecclesia, similé esse perhibetur decem virginibus sponso de nocte occurrentibus, bac potissimum solemni faustitate licet unicuique mentem accuratius in sacra illa verba intendere : aptate vestras lampades : ecce sponsus venit exite obviam ei.
Cum insuper média nocte postremae diei mensis Decembris futuri anni praesens absolvatur saeculum novumque habeat initium ; valde congruum est, ut pio-quodam ac solemni ritu Deo gratiae agantur pro acceptis huius decursi saeculi beneficiis, et potiora impetrentur, urgente praesertim necessitate temporum, ad novum saeculum auspicato ineundum.
Itaque ut imminens annus MCM ab implorata Dei ope Eiusque Unigeniti Filii Servatoris nostri sumat auspicia idemque prospero cursu finiatur, longe felicius, uti sperare fas est, allaturus aevum ; Ssmus Dominus Noster Léo Papa XIII bénigne concedit ut die 31 mensis Decembris, tum labentis, tum adventuri anni, média nocte in templis ac sacellis ubi Ssma Eucharistiariteads.'rvatur iuxta prudens arbitrium Ordinarii, sui cuiunque loci, exponi possit adorandum idem Augustissimum Sacramentum : facta potestate legendi vel canendi eadem ■ hora coram Illo unicam missam de festo in CircumcTsione Domini et Octava Nativitatis : rldelibus autem sive infra sive extra Sacrificii actionem, de speciali gratia, sacram synaxim recipiendi : servatis ceterum servandis.
Contrariis non obstantibus quibuscumque. l>ic L3 Novembris, anno 1899.