‹ Circulaires au clergâe du diocáese d'Ottawa, 1874-1909Chapitre 100 sur 111 · URBIS ET ORBIS · texte numérisé non relu

URBIS ET ORBIS

Satictissimus Dominus Noster Léo Papa XIII per Decretum Sacrorum Rituum Congregationis d. d. 27 Iunii superioris anni Litanias Sacratissimi Cordis lesu adprobavit illasque publiée recitari vel decantari in Ecclesiis et Oratoriis dioecesium Massilien, et Augustodunen. atqae Ordinis Visitationis B. M. V. bénigne induisit. Ex eo tempore Rraoram Sacrorum Antistitum et religicsarum i'amiliarum piarumque consociationuin petitiones ita fréquentes ad Apostolicam Sedem pervenerunt ut in omnium votis pateret esse maiorem gloriam et laudem ipsius Ssmi Cordis cum incremento pietatis per invocationes approbatas ubique diffundi, prouti 8s. Nomen lesu per Litanias proprias, Ri tuai i Romano insertas, in toto orbe catholico a Christifidelibus publica et communi laude eelebratur. Accedit etiam quod Sanctissimus Dominus Noster pro devotione qua fervet erga Amantissimum Cor lesu atque studio remedium afferendi malis quibus magis in dies premimur, eidem Sacratissimo Cordi consecrare intendit mundum universuin. Haec autem consecratio ut solcmniore ri tu fiât, triduanas preces, praedictis invocationibus adhibitis, propediem indicere decrevit. Eapropter Sanctissimus Dominus Noster ut Litaniae Sacratissimi Cordis lesu iam probatae et indulgentiis tercentum dierum auctae ubique terrarum tum privatim tum publiée recitari in posterum valeant, concedere dignatus est. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 2 Aprilis 1899.

C. Episcopus Praenestinus Card. Mazzella S. R. C. Praefectws.

Diomedes Panici, S. R. C. Secretarius.

Page 1