EX AUDIENTIA SSMI HABITA DIE 30 MENSIS M AU
SSmus Dominus Noster Léo Divina Providentia P. P. XIII, referente me infrascripto S. Congregationis de Propaganda Fide Secretario, ad preces R. P. D. Josephi Duhamel Arcbiepiscopi Ottaviensis ut Confraternitatem sub titulo B. Marine Virginis Reginse Cordium, nuperrime in suse diœcesi erectam, peculiaribus indulgentiis ac privilegiis ditare dignaretur; omnibus ac singulis u tri usque sexus Christifidelibus qui dictam Confraternitatem in posterum ingredientur, die primo corum ingressus ; singulis autem contra terni f a ti eidem adscriptis, vel in posterum adscribendis, quotannis in perpetuum, die festo Annuntiationis Beatse Marias Virginis, visitando ecclesiarn propriam ipsius Conf'raternitatis, ant aliam quamcumque ecclesiam vel publicum Oratorium dummodo vere poenitentes, confessi ac sacra Communione refecti per aliquod temporis spatium pias ad Deum preces effuderint pro Sanctse Fidei propagatione et iuxta Summi Pontificis intentionem, Plenariam Indulgentiam valituram et applicabilem quoque per modum SufFragii Animabus in Purgatorio detentis bénigne concedit, atque in Domino misericorditer impertitur. Concedit insuper Sanctitas Sua Presbyteris in memorata Confraternitate descriptis vel postmodum describendis Indultum personale Altaris privilegiati ter in hebdomada. Contrariis quibuscumque non obstantibus.
Datum Romas ex Aed. S. Congnis de Propaganda Fide, die et anno prsedictis.