URBIS ET ORBIS
Jure sane ac merito Festum B. Mariée Virginia, Deiparse ab angelo salutatœ, ab antiquissimis temporibus institutum, et pênes Latinam Ecclesiam et Grsecam pari solemnitate célébra tum est : siquidem Dominicœ Incarnationis Mysterium tanquam ceterorum fundamentum Sacra Liturgia profitetur. Hinc apostolicse sedi supplicia vota haud semel porrecta sunt, ut Festum ipsum annuntiationis B. M. V. ad maximum ritum in Universa Ecclesia eveheretur. Itaque Sacra Bituum Congregatio in peculiari cœtu, pro nova Decretorum authentica collectione evulganda, ad Vaticanum subsignata die habito, omnibus mature perpensis, rescribendum censuit : Festum annuntiationis B. M. V. die 25 Martii occurrens, in universa Ecclesia ritu duplici primas classis amodo recolendum esse, cum omnibus juribus celebriorum festorum propriis, etsi Octava carens ob temporis quadragesimalis rationem. Ceterum, quotiescumque vel Feria VI in Parasceve, vel Sabbato Sancto hoc Festum impediatur, toties Feria II post Dominicain in Albis, tanquam in sede propria, ut antea reponatur : in qua intégra cum solemnitate ac feriatione sed sine Octava, prouti die 25 Martii, celebrabitur. Quando vero illius tantummodo impediatur Officium, ad enuntiatam pariter Feriam II amandetur, ac nonnisi Festo primario ejusdem ri tu s occurente valeat impediri ; quo in casu, in sequentem diem similiter non impeditam transferatur. Die 23 Aprilis 1895.
Facta postmodum Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papse XIII per infrascriptum Cardinalem Sacrorum Rituum Congregationi Prsefectum de hisce omnibus relatione, Sanctitas Sua sententiam ejusdem S. Congregationis ratam habere et coniirmare dignata est. Die 27 Maii, eodem anno.
CAJ.; Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Pr^fectus-
l. f s. Aloisius Tripepi, Secretarius.
DECRETUM S. C. CONCILH
Vigilanti studio convellendis eradicandisque abusibus missarum celebrationem spectantibus iugiter incubuit haec S. C. pluraque edidit décréta, quibus omne hac in re damnabile lucrum removeri voluit, piasque testantium voluntates et obstrictam benefactoribus fidem ad amussim servari religioseque costodiri mandavit.
Quapropter ad coliibendan pravam quorumdam licentiam qui ad ephemerides, libres aliasque merces facilius cum clero commutanda missarum ope utebantur, nonnulla constituit, eaque, Pio PP. IX f el. . rec. approbante, edi et Ordinariis nota fîerit curavit ut ab omnibus servarentur. Propositis namque inter alia sequentibus dubiis:
" I. an turpe mercimonium sapiat, ideoque impro- " banda et poenis etiam ecclesiasticis, si opus fuerit, " coercenda sit ab Episcopis eorum bibliopolarum vcl " mercatorum agendi ratio, qui adhibitis publicis învita- " mentis et praemiis, vel alio quoeumque modo missarum " eleemosynas colligunt, et sacerdotibus, quibus eas cele- " brandas committunt, non pecuniam, sed libros aliasve " merces rependunt :
" II. an haec agendi ratio ideo cohonostari valeat, vel " quia, nulla facta imminutione, tôt Missae a memoratis " collectoribus celebrandœ committuntur, quot collectis " eleemosynis respondeant, vel quia per eam pauperibus " sacerdotibus eleemosynis missarum carentibus subve- " nitur :
" III. an huiusmodi eleemosynarum collectiones et " erogationes tune etiam improbandae et coercendaB, ut " supra, sint ab Episcopis, quando lucrum, quod ex mer- " cium cum eleemosynis permutatione hauritur, non in " proprium colligentium commodum, sed in piarum instiu tutionum et bonorum operum usum vel incrementum " impeditur :
IV. an turpi mercimonio concurrant, ideoque impro- " bandi et coercendi, ut supra, sint ii, qui acceptas a " fidelibus vel locis piis eleemosynas missarum tradunt
" bibliopolis, mercatoribus, aliisque earum collectoribus, " sive recipiant, sive non recipiant quidquam ab iisdem " praemii nomine :
i: V. an turpi mercimonio concurrant, ideoque impro- " bandi et coercendi, ut supra, sint ii qui a dictis biblio- " polis, et mercatoribus recipiunt pro missis celebrandis " libros aliasve merces, harum pretio sive imminuto sive " integro :
" VII. an liceat Episcopis sine speciali S. Sedis venia '• ex eleemosynis missarum, quas fidèles celebrioribus <: Sanctuariis tradere soient, aliquid detrahere, ut eorum " decori et ornamento. consulatur, quando praesertim ea " propriis reditibus careant :
in peculiari conventu anni 1874 S. C. resolvit :
" Ad I. Affirmative.
" Ad II. Négative.
" Ad III. IV et V. Affirmative.
" Ad VII. Négative, nisi de consensu oblatorum. "
Sed cum postremis hisce annis constiterit, salutares huiusmodi dispositiones ignorantia aut malitia saepius neglectas fuisse, et abusus hac in re valde lateque invaluisse, Emi Patres S. C. Tridentini interprètes ac vindices, rébus omnibus in duplici generali conventu mature perpensis, officii sui esse duxerunt, quod pridem decretum erat in memoriam plenamque observantiam denuo apud omnes revocare, et opportuna insurper sanctione munire.
Praesenti itaque decreto statuunt, ut in posterum si quis ex sacerdotali ordine contra enunciata décréta deliquerit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxious sit: clericus autem sacerdotio nondum initiatus eidem suspensioni quoad susceptos ordines similiter subiaceat, et inhahilis praeterea fiât ad superiores ordines recipiendos : laici demum excommunicatione latae sententiae Episcopis reservata obstrigantur.
Praeterea cum experientia docuerit, mala quae deplorantur ex eo potissimum originem viresque ducere, quod in quorumdam privatorum manus maior missarum numerus congeritur quam iusta nécessitas exigit, ideo
iidem Emi Patres, inhaerentes dispositionibus a Romanis Pontificibus, ac praesertim ab Urbano VIII et Innocentio XIII in const. Cwni saepe contingat, alias datis, sub gravi obedientiae praecepto decernunt ac mandant, ut in posterum omnes et singuli ubique locorum beneficiati et administratores piarum causarum aut utcumque ad missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, in fine cuiuslibet anni missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus nondum satisfecerint, propriis Ordinariis tradant iuxta modum ab iis definiendum. Ordinarii autem acceptas missarum intentiones cum adnexo stipendio primum distribuent inter sacerdotes sibi subiectos qui eis indigere noverint : alias deinde aut S. Sedi aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus aliarum dioeceseon, dummodo sibi noti sint. omnique exceptione maiores, et légitima documenta edant inter praefixum congruum tempus quibus de exacta earumdem satisfactione constet.
Denique, revocatis quibuscumque indultis et privilegiis usque nunc concessis quae praesentis decreti dispositionibus utcumque adversentur, S. Congregatio curae et officio singulorum Ordinariorum committit, ut praesens decretum omnibus ecclesiasticis suae iurisdisdictioni subiectis, alliisque quorum ex praescriptis interest, notum sollicite faciant, ne quis in posterum ignorantiam allegare, aut ab huius decreti observantia se excusare quomodolibet possit : et insuper ut sive in sacra Visitatione sive extra sedulo vigilent, ne abusus hac in re iterum inolescant.
Facta autem de his omnibus relatione SSmo D. N. Leoni PP. XIII per infrascriptum S. Congregationis Praefectum, Sanctitas Sua hoc Emorum Patrum decretum ratum habuit confirmavit atque edi mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Datum Romae, die 25 Maii 1893.
Aloysius Card. Episcopus Sabinensis Prœfectus.