CONSULTATION
Quebeci, 5 Octobris 1883.
Emo D. D. Card. Bilio.
Eminentissime Domine,
Jam die 14 Septembris Eminentise Yestrse respondi me nihil omissurum ad colliireiidas informationes
quas die 28 julii a me postulabat circa progressus Sectarum Massonicarum prsesertim in mea provincia et diœcesi. Cum nondum habeam omnia quœ sufïicere possint, non iiitendo hodie dare responsum dei3nitivum.
Est antem alia quœstio gravissima cujus solutio maximi refert et a Sancta Sede definiende videtur.
In Canada et in Statibus Fœderatis Americœ Septentrionalis existunt plurimse Societates ad instar au! arum (Loges) massonicarum ordinatte. Taies sunt Societates telegraphistarum (anglice Telegraph operators) navium onustorum (ship laborers) viarum ferrearum varii officiales (railway engineers, brakes-
man conductors) ferri vel vitri fictores (iron moul-
ders, s>/as< biowers) et aliœ multse.
Concilium plenarium Baltimorense II, anno 1866, in titulo XII De Societatibus Secrelis, No. 511 et seq. distinctionem essentialem iacit inter societates occultas condemnatas et illas operariorum sodalitates quas non constat aliud sibi proponere quam Sociorum in propria arte exercenda mutuam tutelam ac juvamen.
Die 13 julii 1665, S. C. de Propaganda Fide statuit " recurrendum esse ad Sanctam Sedem et quidem " adamussim omnibus expositis rerum adjunctis, si " quse forte difncultates in applicatione decreti ejus- " dem diei circa eamdem materiam inveniantur."
Inclusas transmitto constitutiones duarum sodalitatum " Equitum laboris" (Knights of labor) et "Te/e~ graphistarum" {Telegraphers), ut de natura, scopo et mediis harum societatum melius judicari possit. Prior eo diligentius examinanda est quo videtur generalior in sua extentione ad omnia gênera laboris.
Cum ad invitationem Sumni Pontificis omnes Archiepiscopi Statuum Fœderatorum'Americœ Septentrionalis mox convenire debeant Homse ad examinandas plures quœstiones qure disciplinam totius
Confederationis tangunt, humiliter postulo ut de his sodalitatibus quaestio examinetur ab illis Praelatis qui eo aptiores sunt ad causam enucleandam quo taies Societates numerosiores sunt in eorum provinciis
Principia quidem claWssima sunt, sed applicatio practica intricatissima ; et nulla melior occasio inveniri potest ad finem imponendum omnibus dubiis.
Eminentiœ Yestrse acldictissimus et humillimus servus,
(Signât,) f E. A. Archpus Quebecen.