‹ Circulaires au clergé du diocèse d'Ottawa, 1874-1909 (volume 3)Chapitre 52 sur 115 · AD PERPETLJAM REI MEMORIAM · texte numérisé non relu

AD PERPETLJAM REI MEMORIAM

Salvatoris ac Domini Nostrt Iestj Christi, qui pro humani generis redemptione se ipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, vices in terris immeriti licet gerentcs, inter mnltiplices gravissimasque tam excelsi Apostolatus curas, quibus in dies detinemur, in id tameu peculiari ac praecipua Pastoralis soliicitudinis vdgi- ]antia incumbimus, ut tanti ac tam salutaris Mysterii, quae m Urbe Hyerusalem, et viciniis illius monumenta supersunt, qua maiori sauctiorique iîeri poterit custodia asserventur, utque salubria monita ac mandata Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrornm suos hac super re effectus sortiantur. Ipsi enim Pontifices iamdiu a vetustissimis temporribus ea ad loca pretioso Humanati Verbi Sanguine purpurata oculos convertentes, Catholici nominis gentes ad Christi Sepulchrum recuperandum excitarunt, et posquam illud denuo in inflelium ditionem cecidit, et Fratribus Minoribus Ordinis S. Francisci Asisiensis tantummodo licuit ea loca asservare, nunquuam destitere, quin quacumque ope possent, custodiae saltem ipsorum consulerent, et fratrum eorumdem. quos neque persequutionum, neque saeva cruciatuum discrimina tanto unquam ab incoepto deterruerunt, praesentibus necessitatibus pro re ac tempore providerent. Quare et vivae A'ocis oraculo, et Apostolicis etiam litteris Patriarchis, Antistitibus et aliis totius terrarum orbis locorum Ordinariis instanter atque iteratis vicibus mandarunt, ut respectivae eorum curae commissos Christifîdeles ad eleemosynas pro locis Sanctis tuendis afFerendas

colligendasque impellerent, et certas etiam régulas hac super re statuere pluribus Apostolicis litteris, modo sab Annulo Piscatoris datis, per quas unanimi consensu asseruernnt universis in terrarum Orbis Dioecesibus singulis annis quosdam per unumquenque Ordinarium sub sanctae obedientiae obligatione dies statuendos esse pro eleemosynis in Sanctorum Locorum emolumentum coîligendis. Denique Pius PP. YI fel. rec. Praedecessor Noster litteris, quarurn initium (Inte* refera d vinorum indieiorum abdita arcana) die XXXI. mensis Iulii anno MDCCLXXVIII sub plumbo datis, quatuor per annum vicibus ab ommibus Sacrorum Antistitibus Terrae Sanctae nécessitâtes piae Christih'delium charitati coramendandas es^e decrevit. Nnuc autem dilectus films Bernardinus de Portu Itomatico, Ordinis Fratrum Minorum S, Francisci Asisiensis de Observantia mnncnpatorum geueralis Administer, Nobis exponendum curavit, adauctis in dies praesertim vertentibus annis necessitatibus huiusmodi, Santorum Locorum custodiae h:\nd amplins provenientes e lidelium eleemosvnis redditus sufficere, eaque potissimum de causa quod elapso iam saecali intervallo a postrema, quam memoravimus fel rec, Pii PP. YI Constitutione, nonnulliex Ordinaris illam veluti fere obsoletam negligunt, neque eleemosynas pro Sanctis Locis commendare, ea qna par est sollicitudine, student ; ideoque enixas Nobis preces humiliter adhibuit, ut quaedam hac super re providere de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus. Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de Aspostolica Nostra auctoritate, vi praesentium, perpetuum in modum decernimus, ut Yenerabiles Fratres Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi et alii totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective in cuiuscumque Dioecesis Parochiali Ecclesia, una

."••aitem singulis annïs vice, nempe Feria Sexta Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tantum quotannis eligendo die, fidelium charitati Sanctorum Locorum nécessitâtes proponantur. Pari autem auetoritate expresse interdicimus atque prohibemus ne quis audeat vel praesumat eleemosynas pro Terra Sancta quomodolibet collectas in alios usus convertere aique immntare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum est, eleemosynas Parochum Episeopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis S. Francisci pro Terra Sancta Commissario ; hune autem curare volumus, eaedem quam citius Hyerusalem ad Sanctorum Locorum Custodem, ut moris est, transmittantur, Decernentes praesentes Nostras litteras lirmas, validas et efficaces existere et fore, suosqne plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suti'ragarit, sicque in praemissis per quoscumque Indices Ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere. atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque mdividua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur lides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub Ânnuls Piscatoris die XXVI Decembris MDCCCDXXXYII. Pontificatus Nostri anno decimo.

Page 1