‹ Circulaires au clergé du diocèse d'Ottawa, 1874-1909 (volume 3)Chapitre 54 sur 115 · BEATISSIME PATER · texte numérisé non relu

BEATISSIME PATER

Ottawiensis Archiepiscopus necnon et clerus, omnes infrascripti, una cum populo nostro fideli ac orbe universo, jamdudum maxime gaudemus propter advenientem quinquagesimum anniversarium Ordinationis Sacerdotalis Sanctitatis Yestrae ; simulque, memoriam facientes omnium charismatum ipsi ab annis tam multis impertitorum " Solatori ac Vendici Ecclesiœ suse I)eo singulares gratias " et agimus et habemus, " si nobis uti licet verbis ipsis Beatitudinis Vestree : siquidem, omnia prospiciente et disponente Deo, optima illa pretiosaque charismata magnum hodie solamen affermit Sanctse Ecclesise, eamque mirifice vindicant adversus potestates tenebrarum harum, omnium scilicet convenientium adversus Dominum et adversus Cliristum ejus.

Meliores quoque res non diffidit Sapientia Yestra consecuturas ; et, nequaquam cunctans in cursu consiliorum suorum, vult sane ac vehementer, ut quotquot sunt ex omni gente catholici erigant sese et confirment, unanimiterque, auxiliante Deo, dent operam ad le^es cujuscumque gentis ad libertatem Ecclesiœ Catholicse convenienter tempe-

randas, ad habendum ubique tantum et ad vivendum spatii et ad res gerendas faeultatis, ut contemplari rem eaiholicam aliquando liceat toto orbe compositam securamque juris sui et legum tutela deiensam, ad incrementa salutaria sine offensione progiedientem.

Cunctis namque populis manifestissimum est, quod cogitation es Sanctitatis Vestrse nulliiis gentis finibus cirscumscriptae tenentur. Ubicumque auctoritati paretur Pontificis Romani, illuc cura, opéra, vigilantia Yestra diligentissime fertur cura fructu magno : nulloque loci, nullo gentis discrimine, quoscumque lides catholica consociat, operans cantas Vestra pari modo comprehendit universos. Qua caritate permota conatur Vestra Paternitas, apud omnes conditionem catholicorum efficere meliorem: — propter quœ omnia, nos, utpote devotissimi filii, oramus enixe Deum, ut cœptis iam rébus tam multis bénigne velit continuo successus prosperos dare. Utinam quoque prceoptatum vestrum pacificandi studium prodesse possit Italke, ut, omni funesto dïssidio sublato, ea sit rerum conditio in qua Pontifex nullius sit potestati subjectus, et plena eaque veri nominis, prout omnia jura postulant fruatur.

Sanctitatis Vestae Humillimi fxlii.

Page 1