‹ Claude Baduel et le réforme des études au XVIe siècleChapitre 26 sur 34 · II. EXTRAITS DES ECRITS DE BADUEL · texte numérisé non relu

II. EXTRAITS DES ECRITS DE BADUEL

De Colkgio et Unwersitaie Nemausejisi. 1640.

Christianissimus rex, superiori aostate Nemausensibus fecit potestatem collegii universitatisque in ea civitate constituendse, simulque omnia privilégia concessit, quae usurpantur in iis civitatibus, in quibus studia humanitatis et libérales artes ac disciplinse docentur. Quum autem miiltae et graves causse sunt, quibus inductus est rex, ut hoc beneficium in banc civitatem conferret, tum loc^s ipse maxime commodus et opportunus eum vehementer est adhortatus, qui solus ex omnibus Gallise Narbonensis civitatibus doctissimis ac prudentissimis hominibus dignus visus est, in quo sedes litterarum et domicilium constitueretur. Ea res gratissima omnibus accidit non solum civibus Nemausensibus, qui eam a rege petierunt et impetrarunt, sed ceteris Gallise Narbo- .nensis civitatibus, quarûm nulla prope est, quse de tanta régis liberalitate non magnopere Isetetur eamque summo studio complectatur. Nec immérité : nam hujusmodi res concessa est quae, si pro dignitate constituatur, maxima plurimaque adjumenta ac ornamenta toti Galliae Narbonensi est importatura. Restituet humanitatis atque bonarum artium studia, quae olim in bis civitatibus et maxime Massilise fuerunt celebrata, : nunc omnia prope sunt extincta aut deformata. Erudiet ac perpoliet ingénia nostrorum hominum, quorum est maxima vis et moderatio : quibus hactenus nihil defuit, nisi doctrina ac elegantia litterarum. Parentes liberabit et maximis sumptibus quos faciunt, dum suos liberos doctrinse disciplinseque causa in longinquas regiones mittunt, et summo metu ac soUicitudine, qua afïïciuntur, quum liberi eorum absunt et in bis civitatibus versantur, in quibus propter licentiam malorum et voluptatum, in magna tum corporis, tum animi pericula incidunt. Itaque incredibile studium tant» rei et instituendse et perficiendae omnibus est excita-

tum. Neque solum magi stratus suum ofâcium et auctoritatem promittunt, verum etiam Episcopi et ii, qui Ecclesiae opes habent, suum studium liberalitatemque deferunt. Ii autem sunt acciti litterarum doctores, quibus nec doctrina deest adtradendas explicandasque disciplinas, nec virtus ad mores infprmandos, necbenevolentia ad res humanas juvandas, eisque amplissima prœmia sunt proposita.

Et quoniam ordinis atque modi, qui in docendo maxime necessarius est, nuUa antea habita ratio fuit, omniaque vaste et confuse tradebantur : dant operam ut vitiosam docendi discendique consuetudinem ex schola tollant, vctcrum disciplinam ac doctrinam revocent, ordinem ac modum eum adhibeant, quem puerorum ingcnium et ratio litterarum requirit; dcnique ut consuetudinem puri latinique sermonis et eloquentiam restituant. Itaque in ludo litterarum eos ordines ac classes distribuerunt, quos et natura setatum et ratio litterarum postulat; eaque in singulis docentur, quse setati ac ingenio uniuscujusqué apta sunt. Alia est doctrina primae pueritise, alia ineuntis adolescentise, et utriusque sunt certa principia, progressiones ac fines. Lingua autem latina a veteribus, doctissimis hominibus, ita divisa est, ut primum sit pura ac plana, deinde ornata, postremo apta. Quse tria diversis temporibus sunt docenda et ab eo incipiendum est, quod setati et ingenio puerorum est accommodatius : id autem est latine planeque loqui et scribere. Postea ubi et setas majores vires collegit et prima illa institutio, puerilis doctrina,est absoluta, alia duo traduntur, ut ornate et conveni enter ad id, quod est propositum, dicant et scribant.

Itaque, pro hac orationis distributione et varietate setatum et ingeniornm, constituti sunt octo ordines aut classes, in quibus puerorum adolescentumque studia instituuntur. Ad eum ludum litterarum ac classes puer quinto aut sexto anno deducendus est, in iisque ad quintum decimum retinendus. Ita fiet, ut omni illo tempore, quod novem aut decem annorum est, per omnes ordines deducatur, in iisque diligenter çontinenterque instituatmr et singulis annis quasdam studiorum progressiones faciat. Haoc ordinum ac classium distributio ,

tum propter certes gradus doctrinae, tum propter diversam naturam ac îngenium pueritiae, est valde utilis ac necessaria.

Posteaquam hoc temporis spatium confectum est, studiaque, in quibus pueritia ac adolescentia informari solet, sunt absoluta, adolescens e classibus cmittitur, disciplinaque illa liberatur et ad liberiorem doctrinae vitaîque rationem traducitur. Tum enim a quindecimo usque ad vigesimum annum publicas ac libéras lectiones audit, gravioribusque disciplinis ac artibus eruditur. Nam antea in illis classibus perpétue puer continetur, disciplinaîque ac magistro ita subjectus est, ut non possit ad superiores ordines ascendere, nisi in inferioribus praeceptoribus satisfecerit; nec prius ex his classibus educi, quam pueritiae adoléscentiaeque doctrinam omnem didicerit. Neque tamen pnblicae illae auscultationes ita sunt liberae, ut disciplina careant. Manent enim adhuc adolescentes in ofûcio et sunt' in potèstate prseceptorum, eisque omnem observantiam ac obedientiam praestant ; sed studia sunt tum liberiora, nec in certis classibus adstricta, quemadmodum illa puerilis et adolescentiae doctrina. Vigesimo anno adolescentes omnia consecuti sunt, quae ad humanitatis artiumqne liberalium studia pertinent ; omnibusque tum litteris ac disciplinis eruditi ac perpoliti, deliberare poesunt ad quod genus vitae aut doctrinae se conférant.

Nam sive medicinam, sive juris legumque scientiam, sive theologiam amplecti velint, sive etiam in litteris sibi manendum ac vivendum existiment, habent jam comparata ea adjumenta, quae ad cognitioncm tractationemque aliarum ariium sunt necessaria. Qua ex re facile intelligitur quantus sit usus ac utilitas litterarum. Neque enim fieri potest ut aut theologus religionem pure interpretetur, aut jiirisconsultus leges recte explicet, aut medicus erudite ea tractet, quae illa scientia comprehensa sunt, nisi prius in his studiis et ariiibus fuerit et liberaliter institutus et diligenter exercitatus. Quamobrem prudenter faciunt magistratus et episcopi, qui studia humaninatis atque artium in civitates recipiunt. Nulla enim respublica potest aut bene constitui aut tranquille moderatefiue gubernari, in qua nulla liabetur ratio littera-

esse Tvl~:. Hsri- Li'.-.'.r.-i- :■■?--. r il..-.:-- yzr—\--.\ 'j: i;î^:caii%iL ?:L?.:i : ili' « ^ :• : ' r -i - : . =. : „ jt :^ '^l: t :■ . v ", : -irijTi dais. Srii fiLiT-l i. :■ f - ir^h - "•. ei t " . 1 t i : =. =. : '.en f. ."^^ r^ t t . Epiâoij.: Nr^z.- t'i P:*s:>:':"L ?►: "i^r'L S '.:■■:.:••:. - :•î=:*^-AI.'u.^^:IlJ in ea rei~'Ji c'^'-r ■=' ?••:— ^•..'•'rT;L. ij:L.i.-« : lu. î'L'jl

smn IL:; ^Xr-iieTuS :--r l ««^z^'. -.-ît.:!. ,-7-i;'.. i. i . .•.iLii f»..-.*: .-ï ;••«:-

honUD €TLt^Il.]j. -LiV::-:': " .-'. V -•. lii-L. .-l-L-^i IL ^■-tLL "^ .'l.î tat6*ZQ lil»*^J*fc.lJ"wfc"w-:'LU. •.»-. ':.*".{.'"'.::'. '.. •" ■'.■•:'?'■.•: Nr'lLi ^.^■:•!.^■::'^

aniiea uiiCU&LiL Z'eiL tn: l* '.•.il: ,■:. : -•••-. ..r ^.•j.:j,. 'j^IiL'., ^j'iic^

tum, sed }.•i*^;,tT-^ -r^^-LiL .c.Lr.i;':: !-.■.•. .: r*. ':'^>t ;'.'-.-;r.«N,'-i'.iL exirtimaLi.

Habein iiir-en. ] ■. vy. ::: -..•:-'<:*. ■ ■ .-.-. s .. .. --.k. ■. . - fc - . -.if .-ir :i i. -

piant. Pj'iiiiUii. i:t" -L.'-c iv • ■ ". . ■.-: ■.,--. ' . ■'.'^ « ■; :. .ru'.: i- .» . v- u-.

non aliuF iii ''.Ti....;L .• i.'-i.i:.-': •. >.-. . '.v.''i-.«-. -i '.i .'::.. 'j... ■ i :i:

oonstitueiidiUL '.«j»;.''"*.-.: . •• :..■. .^.. •.: i,- iL -jc:i U'.t.y. yr.-

pinquub eKt. ir ]•-■.-- :^ •• '■•■■••••x •■ ■■<' ^i' •'.■' •"•:<. n. «-'ti-

ruptelamque animopum pertinent; neque tam remotus ut destitiiatur iis commoditatibus, quae ad vitam sunt necessarise. Habet prjeterea multas et magnas commoditatesquas quisque satis intelligit, qui in ca civitate est versatus. Deinde in ipsis civibus summa est modestia, temperantia, frugalitas ac gravitas. Nullus luxus, dissôlutio et insolcntia in victu cultuque corporis; nullse voluptates, quse sunt inimicae virtuti atque doctrinse : quse causa una fuit ut rex eam civitatem dignam esse existimaret, in qua litterarum studia celebrarentur. Ipsius etiam régis summa auctoritas et singularis in illos liberalitas maximo opère eos commovet ut rei tam honestae, .tamque reipublicse salutari nulla in parte déesse aut velint aut possint. Déclara vit enim rex, quid de ea civitate existimaret, quum eam rem ei concessit, qua una putat suam regnique sui salutem atque gloriam contineri, cuique in omnibus psene civitatibus summos honores tribuendos censuit. Hoc judicio régis nihil gravius ac honorificentius ab eo in illos proficisci posset, quodque vehementius eos excitare debeat, ut in hanc causam omnia sua ôtudia, cogitationes opesque suas conférant.

Praeclare et vere scripsit Plato, beatas futuras eas respublicas, quas qui tenerent ac gubernarent aut ipsi philosophi essent, aut a philosophis philosophi aeque studio non abhorrentes. Nostra vero beatissima, quîB talem principem habeat, qui non solum ipse philosophatur, sed etiam philosophise litterarumque studia summo studio ac liberalitate prosequitur et philosophorum, hoc est hominum sapientum ac litteratorum, studio vehementer delectatur. Sed sanctissimus vir Esaias predixerat postremis temporibus futuros reges, qui litterarum et pietatis nutricii ac patroni essent. Hsec res nostro principi tantam laudem afferet, ut nulla unquam setas, nulla raemoria conticescat. Neque enim sunt îngratae ac immemores litterse, quae soient eos, a quibus ornatae sunt, maximis laudibus quoque omàre, beneficiaque in se coUata memoria sempiterna complecti. Dominus ipsius régis optimam in litteras voluntatem perpetuo nobis conservet atque confirmet; aliorumque, qui sub illius imperio sunt, animos

commoveat, ut hac in re eam praestent simili tudinem conjuDctionemque voluntatum, quam in caeteris rébus ad rempublicam pertinentibus praestare soient.

Pourqim Baduel quitte Ntmes, .1544.

(Fragment de VÉpitre à Sadolet)

.... Quamdiu Nemausi ea doctrina fuit retenta, quam ad illud collegium, quod aVege datum erat, instituendum primus attuli, eaque elegantia litterarum, quam ego satis prseclare introduxi, diligenter exculta atque celebrata fuit, non putavi mihi unqnam discedendum, sed perpetuo manendum ea in civitate, in qua sedem ac domicilium quum rerum fortunarumque mearum, tum vero ingenuarum artium fundatum constitutumque videbam. Nam me quidem et ipsa classium ordinumque constitutio, et maxima puerorum adolescentiumque multitude atque incredibilis contentio et progressiones studiorum admirabiles ita delectabant âtque retinebant, ut hic optimis in studiis meisque cum civibus et parentibus jucundissime yiverem, née alium unqnam locum mihi quserendum arbitrarer. Postquam autem ea disciplina a me constituta, nescio quo fato, perturbata fiiit et deleta sic ut nullum prope vestigium illius doctrina) elegantis remaneret, neque ullus jam industrise meae, egregiseque in patriam beneyolentise locus hic esset relictus, existimavi aliam mihi rationem ineundam esse, aliamque civitatem quserendam, in qua quum mese patriae, tum etiam provinciae universse plus prodesse possem. In hac cogitatione deliberationeque quum essem, locumque aliquem ad hoc consilium meum atque studium idoneum dispicerem, a qui- Jbusdam Carpentoractensibus de prseclara tua voluntate singularique Carpentoractensium studio quum erga me, tum in litteras certior sum factus. Itaque ad te scripsi ut, quoniam civitas vestra ad studia humanitatis ac bonarum artium constituenda colendaque multas et magnas commoditates habere mihi videbatur, vos etiam'videretis an mea opéra vobis ad eam rem opportuna atque utilis esse posset.... Hœc est causa consilii mei. 3 kal. sept.

3rX) APPENDICE.

Ad primum prœsidem Epistola. 1547.

( Baduel écrit an nom de la ville. )

.... Illius prseclarissimae jurisdictionis, quam Nemausi Iiabuisti *, ea relicta est et memoria et gloria, quse in gratissimonim nostrorum civium animis infixa, perpetuoque sermone celebrata, nullum unquam fînem habitura videatur. Multa, imo omnia, tune quidena abs te fuerunt et diligente? disceptata et prudenter judicata et severe ac constanter congtituta cum summa commendatione sequitatis, justitiae ac sanctitatis, quae ab omnibus non solum nostris civibus, sed etiam exteris hominibus tanta laude celebrantur, ut nullam aut sermonis intermissionem aut oblivionem unquam habitura sint. Sed ca quidem communem existimationem atque admirationem omnium hominum habent. Quse vero abs te erga rempublieam nostram et humaniter et amanter sunt profecta, ea nos sic accepimus, ut prsecipuum quoddam ac singulare tuae in nos benevolcntiae atque existimationis testlmonium amplectamur ad vestrumque honorem summum et dignitatem conferamus.... Atque istius quidem tusein nos voluntiitis ac opinionis recordatio non inediocrem fiduciam dédit ut tibi cam rem diligenter commendarèmus, quam ad reipublica) nostraj et salutem et dignitatem magnopere pertinere arbitramur. Nam quum tu in hac nostra urbe, illisque conventibus, in quibus jus dicebas, pro tua summa potestate cgregiaque in rempublieam nostram voluntate decreveris, ut Domus S. Marci, quae canonicorum erat, ad domiciliiim optimarum litterarum gymnasiumque juventutis eleganter erudiendse constitueretur, non veremur nunc tuam opem implorare, a teque petere, ut pro tua consuetudine ac humanitate cà bénéficia tucaris, quorum tu auctor exstitisti.

Causa hujuscemodi est : Nos sex abhinc annos Gulielmum Bigotium ad instituendum id gjmnasium, quod a rcge nobis

' Les Gnindh Jours de 1541.

datiim est, maximis stipendiis asciviinus, nescimus quo nostro fato, tanto qiiidem nostro malo, ut et ad salutom et ad existimationem r^publicae nostrae intolerabile plane videatur, quum tamdiu tamen magna cum nostra pernicie infamiaque pertulerimus. Si peecatum est a nobis ea in re, fatemur peccatum imprudentiae. Nam si illum eo ingenio hisque moribus esse suspicati fuissemus, quos postea. in eo ejusque disciplina maximo cum nostro dolore ac dedecore vidimus, nunquam cum eo homine ulla conditione transegissemus, nec ullo modo commisissemus eam juventutis disciplinam, quse et doctrinam magis liberalem et vitam magis prudentem desiderat. Nostram quidem optimam in rempublicam litterasque yoluntatem déclarât magnitudo stipendii, quod ei constituimus; summam vero ejus levitatem et insolentiam, quod tanta nostra liberalitate quum ad corruptelam juventutis, tum etiam ad perturbationem nostrse civitatis petulanter , abi sus est. Non commemoramus hsec libenter, Prseses justissime, nec possumus quidem omnia. Tanta est enim magnitudo ac multitude peccatorum ejus, ut nuUa hora jam inde ab eo die, quo ad nos venit, usque ad eum diem, quo a nobis discessit, vel potius aufugit, vacua ejus insigni aliqua vel stultitia, vel injuria exstiterit. Sed quse stulte, leviter, inepteque acta sunt ab eo quasi lusa, quanquam gravi e't moderato magistro doctoreque indigna erant, tamen, utpotuimus, placide pàtienterque pertulimus. Studium vero ejus ad rempublicam nostram perturbandam labefactandamque incitatum ejusdemque exemplum moris vitseque immodestse ad depravandam ac corrumpendam juventutem omnino comparatum amplius ferre nulle modo possumus. Neque enim veremur dicere, apud te prsesertim, qui mores civium nostrorum, quum jus hic diceres, satis diu cognovisti, nullam esse in provincia Narbonensi civitatem, quae vel honestatis, vel modestiae, vel tranquillitatis et concordiae sit amantior et cupidior, quam hsec nostra, in qua quidem cives omni prseterito tempore optimis et consiliis et institutis consenserunt. Itaque quum istam consuetudinem vitse modestao et pacatae imprimis diligamus ac commendemus, nihil gravius et acer-

Wl APPENDICE.

)iius nobis esse ducimus, ^{Uâiii hujusmodi mores nostros hiiiuânos et modéra tos et sedatos ita perturbari ac contaminari ab eo praesertim qui, quimi sit njagister juTentutis ad eam ingénue ac modeste instituendam a nobis aceersitus nostro maximo malo, ea in re nullo modo peecare potest, pnBsertim his coiruptissimis vitiosissimisque temporibus ac moribu.Sy quibus juvcntus quidem ita per se est dissoluta atque immoderata, ut a prudentibus magistris et graYibtid, vix in offîcio teneri possit. Itaque, si ad banc juvenum intempcrantiam accédât magistri alicujus improba et flagitiosa disciplina, potes pro tua sapientia, Praeses, facile existimare, quantam licentiam ad omnem nequitiam atque impudentiam praebitura videatur. Nam te quidem non latet, quantum auctoritas exemplumque eorum, qui ad doctrinam illiberalem morum vitaeque rationem non modestam nec verecundam adjunxcnmt, noceat corum et studiis et ingeniis, qui illorum disciplinai traditi sunt. Non credibile est, Praeses sapientissime, nec mihi quidem memoratu facile, quantam pestem ac pernicieni ista corrupta tum morum tum studiorum disciplina attulerit non huic nostrae solum civitatiNemausensi, verum etiam ccteris multis provinciae Narbonensis civitatibus, ad quas haec tanta vis vencni longe et late permanavit. . Nam '^\ qiiando audis Monspessuli motus quosdam magnos scholasticorum excitatos ; si istic etiam Tolosae prope vestra tribunalia contentiones ac caodes factas; si usquam in alia quadam civitate aliquid actum immoderatius et turbulentius, dcbes pro tua singulari prudentia existimare horum tantorum dissidiorum ac tumultuum auctores in hac prava disciplina primum institutos fuisse ad eamque audaciam prope gladiatoriam impudontiamque exercitatos, deinde ad alias quoque civitates ac scholas corrumi)endas et perturbandas missos accessisse. NequG vcro nos videmus hoc tantum malum tam contagio* sum ac periculosum fmom uUum grassandi vastandique prius liabitiirum, fiuani vos, summi praesides ac judices, eum fontein, (pii apud nos infectus ac corruptus in ceteras civitates îuanat, oxhaustuin plane purgavoritis ad eamque puritatem rovocaveritis, {\\w toti provincia* salutaris esse possit.

Hoc autem ut faciatis, fraeses humanissime, quum nostraB reipublicse totiusque provinciae salus vos hortatur, tum etiam vestra summa dignitas et amplitudo, qui propterea in hac ampUssima supremaque curia locati e&tis, ut projectam hominum audaciam, libidinem effrenatam, morumque et studiorum corruptelam perniciosam reprimatis, istam provinciam universam gravissima jurisdictione et auctoritate vestra ita contineatis ac custodiatis ut, sublatis vitiis ac dissidiis, optimarum artium studia atque honestissimorum modestissimorumque moruni institutà et exemplà vestra auctoritate ac sapientia^ approbata honorataque floreant. Nos quidem Nemausenses, qui superioribus annis tuam egregîam in rempublicam nostram yoluntatem multis in rébus perspeximus, nuric tibi non modo totius provinciae prsesidi ac custodi, sed nostro etiam liberorumque nostrorum optimo ac benignissimo parenti, tranquillitatem no^rse civitatis, gravitatem disciplinse, honestatem ac sanctitatem juventutis ita commendamus, ut majore studio ac contentione, nec pluribus, gravioribus ac justioribus de causis, rem ullam nostram commendare possimus.

Misereat te liberorum nostrorum, quos longius a nobis aliquo amandabimus potius quam patiamur hic coram cum summo nostro dolore in tam prava ac perdita disciplina educari. Intelligis, pro tua praestanti sapiôntia, in juventutis sobole quoddam esse seminarium ipsius reipublicse, moderatœ quideinplaneque beatse si, ut oportet, sit educata; immoderàtae vero ac miserse, si secus institutà fuerit. Moneat te dignitas optimarum litterarum elegantissimarumque artium. Ne patiaris pro tua summa humanitate eruditionequepulchritudinem earum tam indigne ac misère deformari. Sis defensor hujus beneficii cujusauctor exstitisti, tuque idem nobis feras opem, qui spem dedisti. Nos quidem promittere audemus, pro lil)eris etiam nostris spondere, si quidem nobis eos, ut volumus, educare ac instituere liceat, nos eam benevolentiam, observantiam, memoriam 6mni tempore vitae praestaturos, ex qua nos abs te divino et immortali benefîcio affectos homines intelligent atque cognoscent. Benc vale. Nem.

Page 1