II. lias
Chabtb de Hugues d'Amiens , archevêque de Rouen , en faveur de Guillaume de Roumare, fondateur du prieuré de Novo Mercato
Archives du duché de Lancastre; boite A» n° 3.
H. Dei gratia, archiepiscopus Rothomagensis, canctis fidelibus, tam futuris quàm presentibus, salutem.
Sciatis quia in praesentia nostra in capitulo sanctae matris ecclesia Rothomagensis venit Willielmus deRoumara, postulans, nt assensu nostro et concessione canonica, finnaretur monachorum conventus in ecclesia Sancti Pétri apud castrum qupd dicitur Novum Mercatum permansurus; ita videlicet, quôd prier et mooachi ibidem, Deo annuente, suscepti vel suscipiendi, omnes professionem faciant abbati et abbatiae Sancti Ebrulfi. Statuimus autem, concedente domno Warinô, abbate et monachis Sancti Ebrulfi , cum eo ibidem nobis assistentibus et confirmantibus, quatinus prior, qui ibidem primns est» tam à praefato abbate quàm etiam à nobis constitatus, domnus Hubert us, quamdiu vixerit, prioratum suum inconcussc teneat, nisi ad sublimiora regenda eum ecclesiastica qussierit auctoritas, aut nisi, quod nolumus, inutilem corporalis reddiderit infirinitas, aut, qnod nunqnam eveniat, enormitas vite eum inutilem facîat S{ vero, quod absit, alîqua de supradictis causis emerserit, tue abbas sancti Ebrulfi eum à prioratu amovere poterit, ita ut alium in prior atut peiente et assentiente castri supradicti principe, honestum et ntilem ponat ea lege qua
2 xi%. ur et xnr siècles.
supradictumest, ibidem usque ad finem permansurum; et sic de caeteris teneatar iii perpetuum. Quicunqne autem prior ejusdem loci faerit reddet singalis annis, in festo Sancti Ebnrffi, unam solumodo marchai* abbati Sancti EbraUL Nos vero ecclesias et décimas , qnas eo petente usibus monachorum ibi Deo servientiuin concessimus, ita eis tradimus, ut consuetudines et jura ecclesiastica nobis et successoribus nostris retinuerimus. Nolumus enim eos esse quos valdè dolemus, et episcopos ab ecclesiis suis eliminare nituntur, et jura episcopalia reddi episcopis execrantur. Quaecunque à Willielmo de Roumara seu aliis fidelibus priori et monachis de Novo Mercato in elemosinam donata vel concessa sunt, nos quoque donamus et confirmamus. Quisquis ea conservaverit vel augmenta verit, seu praefatis monachis benefecerit, rétribuât eis omnipotens misericordia Ghristi. Qui vero eis malefecerit. Tel eorum bona injuste ininuerit, Tel diripuerit, virlute Oei omnipotentis contrahatur, et anathemate , nisi resipuerit, perpetuo constringatur. Amen. Actum est hoc, anno Verbi incarnati millesimo centesimo tricesimo secundo.
Cette charte est revêtue d'un sceau en cire brune.