‹ Comptes de dépenses de la construction du château de GaillonChapitre 260 sur 318 · ENQUÊTE SUR LA CHATELLENIE DE GAILLON · texte numérisé non relu

ENQUÊTE SUR LA CHATELLENIE DE GAILLON

Hecsunt nomina militum qui jui'averunt ea jura quœ pertinebant ad castellariam Ebroicensem et ad castellariam de Gaillone : dominus Gaufridus Baket, dominus Rogerus de Mellent, abbas de Cruce, Stephanus Dardies, Petrus de la Ronce, Laurencius de Garabault, Stephanus de Meisnil, Radulfus de Saci, Odo Havart de M.ri, Reg... Sauce milites, Rog* Gamin miles, Gamin Draparius, Rob. Juresalemier.

In primis dns GauP Barket, qui fuit castellanus de Gaillone tempore comitis Ebroicensis, tamdiu quod dominus rex obsedit castellum et cepit eum in castello, juratus, dicit quod dominus Johannes de Albavia, Gillebertus de Autolio, Robertus Borel milites, et feodum as Pointeleis et feodum Rog. Gamin non debebant apud Gaillonem aliquid servicium nec homagium nec custodiam nec relevagium, immo servicia qualia debent de feodis suis debent facere apud Ebroicas. De nemoribus inter Caducum et dominum Gillebertum deAutilio, dicit idem Gaufridus quod in illis non capiebunt comités Ebroicenses aliquem consuetudinem nec escharaiz nec hordamenta ad castellum de Gaillone, nec facere debent, imo illud nemus erat proprium domini Gilleberti de Autolio et hominum suorum , et dictus Gillebertus dictum nemus tenebat de castellaria Ebroicensi. De garena ita dicit, quod durât ab illo fossato usque ad leproseriam de Rolle sicuti Secana proportat ad Rasum de Gaillone usque ad Cestiz de Nocreia , sicuti limes Vernon et Galliœ proportat.

De justiciis vero, dicit quod bellum pro quaque re quando contingebat

Gaillonem tenebatiir apud Ebroicas, et omnes querelae de quibus bellum poterat evenire apud Ebroicas terminabantur, et salva omnis justicia hominis destruendi.

( Trésor des chartes , Normandie, I.)

Page 1