‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 2)Chapitre 105 sur 204 · I . Steelsius, imprimeur-libraire anversois · texte numérisé non relu

I . Steelsius, imprimeur-libraire anversois

Ego vero illis jam respondi nihil amplius hic esse quod me ab editione tam boni libri retardaret. Illi prœterea mallent primum imprimi ipsum textum. Dicunt enim non bene cessurum si tantus numerus ejusdem libri (Lugduni etenim hoc anno iterum, ut audio, excusserunt) lam brevi spatio imprimatur ; textum vero desiderari a plurimis. Ad tertium punctum litterarum tuarum quid polliceri possum non scio. Quod namque misit ad me Reverendissimus Cardinalis ' libros excudendos hoc mihi accipiendum est pro beneficio, neque scio an boni consuleret si extra meam professionem me extenderem. Melius et consultius itaque mihi videretur, si tu ipse, arrepta occasione ex correctione et laboribus tuis in summa D. Thom^ exantlatis, ilH ipsi scriberes. Ego autem Hbentissime curabo ut litterœ ime illi, Deo favente, reddantur et si quid possim diligentissime et fideHssime procurabo. Vale, domine mi, et nos amare, ut te nos faciemus semper, perge. Antverpiœ, festinanti admodum calamo, 30 julii 1567.

Tibi merito tuo addictissimus C. Plantinus.

Page 1