‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 2)Chapitre 14 sur 204 · lanîin à François Fabriciiis · texte numérisé non relu

lanîin à François Fabriciiis

(Il se déclare prêt à imprimer tous les ouvrages de Fabricius que celui-ci voudra lui envoyer.)

Eruditissimo viro D. Franc. Fabricio '.

Quod nuntius in sequentem diem distulerit profectionem, vir doctissime, id fausto mihi fuisse omini interpretari non dubito. Nihil enim jucundius tuis litcris (quibus alioqui caruissem) accidere potuisset, maxime quum iis intellexerim typos nostros et papyrum tibi placere meque a perito viro tibi doctissimo commenda-

I. François Fabricius, savant du XVIe siècle, né à Duren. Il suivit en France les leçons d'Adrien Turnèbe et de Pierre Ramus, devint recteur du collège de Dusseldorf et mourut en 1573. Il écrivit plusieurs ouvrages de philologie et traduisit le traité de V\\iixr(\\if. de Educandis liheris. Plantin imprima en i)6y. Aniiotationes M. Antonii Moreti et Francisci Fahricii Marcodurani In sex Terentii Comœdias, in-iô". ■

tum fuisse. Faxit Deus Optimus Maximus ut opinioni de me a vobis concepts aliquando respondere possim. Mitte itaque omnia quas volueris, ego, quantum in me situm eritj conabor ut emendate (si per exemplar id licuerit) ad vos redeant excusa^ neque unquam ingratum me habiturus es. Quando autem Plutarchi de educandis pueris mentionem fecisti, tcce eumdem ab alio nunc etiam versum mitto, ut etiam conferre possis^ num et hic aliquid deprehenderit observatione dignum. Quod ubi feceris, mitte statim ad nos exemplar tuum, quod brevi postea impressum remitt.emus, iddemque de omnibus qux ad nos dederis et bona fide nos facturos et emptores precio non gravaturos pollicemur. Quas nova his nundinis prodierint hoc sequenti catalogo accipe et vale, vir doctissime. Antverpia^ III nonas octob. (1561)

Page 1