‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 2)Chapitre 161 sur 204 · Plantin à Hannardus Gamerius · texte numérisé non relu

Plantin à Hannardus Gamerius

(Il se plaint de la négligence et du retard des courriers. Il a commencé à imprimer les Bucolica. Il offre ses services pour la fourniture des livres. Nouvelles concernant l'impression des Bréviaires et de la Bible royale.)

Hannardo Gamerio.

Paucissimis et confusis verbis nuper ex tempore, nuntio properante, tibi, vir clarissime, respondi neque nunc longioribus vel comptius licet. Distinctius tamen velim ut his paucis intelligas quam maie nobiscum egerint vel nuntii vel illi quibus tuas commiseris ad me litteras, ne perpetuo mihi vitio vertas et fortasse succenseas quod vel negligentior fuerim vel tuam, ut viri probi, docti et candidi de republica christiana bene meriti amicitiam ultro mihi immerenti oblatam non, ut decet et debeOj amplexus fuerim, coluerim, observaverim. Nam quas Diling^ II octobris ex aula episcopi Augustani ad me dedisti cum tuis bucolicis litteras primo die decembris, solutis pro vectura 25 stufferis, accepi. Quas vero 10 novembris cum tragedia * Ingolstadii, 24 januarii, solutis

I. Pornius, tragœdia vere sacra. Auctore Hannardo Gamerio Mosao. Imprimé à la suite des Bucolica. Plantin, 1568, in-80.

stufferis 18. Postremas vero 24 novembris Monachi intempesta nocte raptissime ut addebas, numerato dalero integro, 10 aut paulo plus hebdomadibus, nempe 10 hujus februarii mensis reddit^e fuerant.

Harum vero retentione nimia et, ni fallor, iniqua duplici de causa dolui admodum. Primum quod qua^ scribebas curare voluissem, ut par erat, non potuerim, tibi obsequi cum tempestive non sciverim. Alterum quod nuntius hic reliquerit fasciculum in quo erat liber involutus cum litteris ad Illustrissimum D. Ducem Albanum, quas certe non auderet neque deceret post tantum tempus curare tradi, nisi data ratione tarit^ moras, quam certe moram tune cum mihi me^ redderentur litter^e non observavi, distractus siquidem eram et impeditus cum multis aliis negotiis, tum nuntio mire urgenti responsum et dimissionem suam a nobis. Ubi vero jam discesserat legenti mihi litteras tuas attentius occurrit ita esse ut jam dixi, cum prius nuntio credidissem, qui dicebat se quam expeditissime ad nos accurrisse, cum ut tuas mihi, tum aHa certa negotia nomine tuo curaret Amsterodami, quo maxime properandum sibi esse contendebat. Sed quid facerem? Patienti his in omnibus mihi constantia utendum fuit et labore nostro conandum ut saltem,quod nuntiorum vel aliorum negligentia, ne dicam iniquitate, peccatum erat, quanta possem celeritate compensarem.

Bucolica itaque tua statim arripui subque pr^lo nostro sudanda posui. Eorum nunc vero spécimen ad te mitto, missurus cum prasfatione ad Illustrissimum sub finem proxim^ sequentis hebdomadas. Ad illa vero, quœ in tua epistola de me pr^dicas nihil aliud habeo quod respondeam, vir clarissime, quam re vera nimis amice te ipsum fallere, non quod te minus redamem imo et

reverear, sed quod me tantis laudibus indignum sciam et libenter agnoscam.

Ceterum, quando meis rébus studes, ultro mihi ipsi iniquus essem nisi monitionibus tuis morem gerere studerem. Quamvis enim certo sciam me nullas tibi posse unquam referre gratias, habere tamen nunquam desinam, imo et quando re non possim paria facere totis ingenii et animi viribus conabor. Tuum itaque erit mihi quod volueris imperare : obsequar libenter efSciamque quantum in me erit, ne unquam de nostra neque diligentia neque fide merito conqueri possis. Quare si nostra velis, Illustrissime, vel cujusvis alii nomine, in emendis libris vel meis vel qui in bibliotheca ejus desiderantur uti opéra, paratum me et volentem offero. Catalogum vero a me editorum omnium abhinc 8 vel lo diebus cum libro tuo mittam. Breviaria vero Pr^monstratensis ordinis me non accepisse jam respondi.

Roma vero novum in dies ab Illustrissimo Cardinal! Granvellano expecto. Is etenim jam s^pissime pollicitus est se effecturum ut mihi soli in Belgio imprimendi potestas ab ipso Pontifice summo et a Populo Romano tradatur ; multa etiam promittit alla majoris momenti. Sed ut apud te in aure tua araicus amicissimo deponam, ita me video et sentio maligna premi, etiam ab ipsis quibus maxime profai et prosum invidia, ut nihil libentius quam aUqua insigniorum auctorum opéra, principis alicujus favore, imprimenda susciperem. Ego autem paucis millibus dalerorum efEcerem profecto ut nunquam ipsi Cardinali Ximeni Archiepisco Toletano qui Biblia illa quatuor linguarum, neque illi episcopo Italo qui Chrysostomum et Theophilactum Gr^cos posteritati primum, nescio quot centenis florenorum millibus in illis

consumptis, ediderunt, tanta tamque solida laus sit attributa atque huic nostro M^ecenati et qui vivunt et qui sequentur merito essent daturi. Nullam etenim, ut quod verum est fatear, scio typographiam quae tanta cum copia tum varietate et elegantia characterum abundet atque nostra, ut qui sexaginta et amplius varia gênera exhibere possim.

[Entre le 28 février et le 8 mars.]

Page 1