‹ Correspondance de Christophe Plantin (volume 3)Chapitre 20 sur 178 · Plantin à Valerius Serenus · texte numérisé non relu

Plantin à Valerius Serenus

(Il envoie une liste de livres à l'évéque de Cuença et prie son correspondant de modérer ses éloges et de ne point le comparer à Aide Manuce.^

Clarissimo doctissimoque viro D"° Valerio Sereno, Ilh' et R""' Episcopi Conchensis Bibliothecario S. P.

19 maii 1569.

Litter^ tuse, Valeri Serene doctissime, Madriti, die Epiphaniae, ad me scriptîe, cum nunc primum mihi redderentur, atque eodem pêne momento clarissimus doctissimusque vir, Alonsus Suarez, Ilh' D. Frederici Toletani a secretis, significaret se hinc sequenti die ad

I. Valerius Serenus, bibliothécaire de l'évéque de Cuença; en 1571, chanoine à Cambrai.

vos discessLirum, ego, etsi viderem me tantillo temporis spatio non posse votis lU""' et R™' D"' Episcopi Conchensis satisfacere, nolui tamen committere quin ilico vel confuse eos annotarem libros quos, vel in Catalogo ad nos misso obiter perlecto, non deprehendebam, vel melius aut emendatius impressos cxistimavi. Pretium vero, annum nec impressorem in tanta festinatione annotare non licuit, faciam vero per otium atque secundo alium magis peculiarem et voluntati 111™' et R™' D"' Episcopi melius respondentem Catalogum mittam.

Interea vero rogo et obsecro ut hoc, quicquid est officii nostri, sequi boni consules et, ut lU"'"^ atque R™"' faciat, persuadeas. Ceterum hoc te unum oratum velim ut de nobis nihil majus, quam id quod res est, sentias neque pra^dices. Non etenim, crede mihi, ita mihi ipsi quasi suffertus sum ut eas, quas tuis inseruisti litteris, laudes de me dici merito posse agnoscam, cum nihil in me sit praster quiçdam de republica Christiana imprimis, tum de studiis liberalibus benemerendi voluntas et studium, labore constanti exercitata.

Proinde velim etiam nostrum Moufflinum, elegantem hominem certe et amicum antiquum, posthac non tam amice de nobis sibi et aliis imponere, quasi Manutio illi, typographorum qui vixerant et vivunt omnium eloquentissimo et doctissimo, aliqua in parte alla quam, ut dixi, voluntate, labore, diligentia et fidelitate comparandus essem.

Rogo itemque et obsecro, mi Serene, ut me quidem amare pergas, sed ita ut non alium me putes esse quam Plantinum. Deus lUustriss. et R""" Episcopo nobisque in multos annos te conservet.

Antverpiit, 19 maii 1569.

Page 1