‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 168 sur 398 · Plantin à Hannardus Gammus · texte numérisé non relu

Plantin à Hannardus Gammus

(Il se plaint de la négligence et du retard des courriers. Il a commencé à imprimer les BucoUca. Il offre ses services pour la fourniture des livres. Nouvelles concernant l'impression des Bréviaires et de la Bible royale.)

Hannardo Gamerio.

Paucissimis et confiisis verbis nuper ex tempore, nuntio properante, tibi, vir clarissime, respondi neque nuiic longioribus vel comptius licet. Distinctius tamen velim ut his paucis intelligas quam maie nobiscum egerint vel nuntii vel illi quibus tuas commiseris ad me litteras, ne perpetuo mihi vitio vertas et fortasse succenseas quod vel negligentior fuerim vel tuam, ut viri probi, docti et candidi de republica chrisdana bene menti amicitiam ultro mihi immerenti oblatam non, ut decet et debeo^ amplexus fuerim, coluerim, observaverim. Nam quas Dilingae ii octobris ex aula episcopi Âugustani ad me dedisti cum tuis bucolicis litteras primo die decembris, solutis pro vectura 25 stuflFeris, acçepi. Quas vero 10 novembris cum tragedia * Ingolstadii, 24 januarii, solutis

I. PomiuSy tragœdia vert sacra. Auctare Hannardo Gamerio Moueo» Imprimé à la suite des Bucoiica. Plantin, 1568, în-80.

stufferis 18. Postremae vero 24 novembris Monachi întempesta nocte raptissime ut addebas, numerato dalero integro, 10 aut paulo plus hebdomadibus, nempe 10 hujus februarii mensis redditae fiierant.

Harum vero retentione nimia et, ni fallor, iniqua duplici de causa dolui admodum. Primum quod quae scribebas curare voluissem, ut par erat, non potuerim, tibi obsequi cum tempestive non sciverim. Alterum quod nuntius hic reliquerit fasciculum in quo erat liber involutus cum litteris ad Illustrissimum D. Ducem Albanum, quas certe non auderet neque deceret post tantum tempus curare tradi, nisi data ratione tantae moras, quam certe moram tune cum mihi meae redderentur littéral non observavi, distractus siquidem eram et impeditus cum mulds aliis negotiis, tum nuntio mire urgenti responsum et dimissionem suam a nobis. Ubi vero jam discesserat legenti mihi litteras tuas attentius occurrit ita esse ut jam dixi, cum prius nuntio credidissem, qui dicebat se quam expeditissime ad nos accurrisse, cum ut tuas mihi, tum alia certa negotia nomine tuo curaret Amsterodami, quo maxime properandum sibi esse contendebat. Sed quid facerem? Patienti his in omnibus mihi constantia utendum fuit et labore nostro conandum ut saltem,quod nuntiorum vel aliorum negligentia, ne dicam iniquitate, peccatum erat, quanta possem celeritate compensarem.

Bucolica itaque tua statim arripui subque praelo nostro sudanda posui. Eorum nunc vero spécimen ad te mitto, missurus cum prasfatione ad Illustrissimum sub finem proximae sequentis hebdomadae. Ad illa vero quse in tua epistola de me praedicas nihil aliud habeo quod respondeam, vir clarissime, quam re vera nimis amice te ipsum fallere, non quod te minus redamem imo et

réverear, sed qood me tantis laadibiis indignom sdam et libenter agnoscam.

Ceterum^ quando meis rébus studes, ultro mibi ipsi iniquus essem nisi monitionibustuis morem gerere studerem. Q.uamvis enim certo sciam me nuUas tibi posse unquam referre gratias, babere tamen nanqaam desinam, imo et quando re non possim paria facere totis ingenii et animi viribus conabor. Tuum itaque erit mihi quod volueris imperare : obsequar libenter efficiamque quantum in me erit, ne unquam de nostra neque diligentia neque fide merito couqueri possis. Qpare si nostra velis, Illustrissime, vel cujusvîs alii nomine, in emendis libris vel meis vel qui in bibliotbeca ejus desiderantur mi opéra, paratum me et volentem offero. Catalogum vero a me editorum omnium abhinc 8 vel lo diebus cum libro tuo mittam. Breviaria vero Prasmonstratensis ordinis me non accepisse jam respondi.

Roma vero novum in dies ab Illustrissimo Cardinali Granvellano expecto. Is et enim jam saepissime pollicitus est se efFecturum ut mihi soli in Belgio imprimendi potestas ab ipso Pontifice summo et a Populo Romano tradatur ; multa etiam promittit alla majoris momenti. Sed ut apud te in aure tua amicus amicissinio deponam, ita me video et sentio maligna premi, etiam ab ipsis quibus maxime profui et prosum invidia, ut nihil libentius - quam aliqua insigniorum auctorum opéra, principis alicujus favore, imprimenda susciperem. Ego autem paucis millibus dalerorum efficerem profecto ut nunquam ipsi Cardinali Ximeni Ârcbiepisco Toletano qui Biblia. illa quatuor linguarum, neque illi episcopo Italo qui Chrysostomum et Tbeophilactum Grascos posteritati primum, nescio quot centenis florenorum millibus in illis

consumptis^ edidemnt, tanta tamque solida laas sit attri* buta atque huic nostro Mascenad et qui vivunt et qui sequentur merito essent daturi. Nullam etenim, ut quod venun est fatear, scio typographiam quse tanta cum copia tum varietate et elegantia characterum abundet atque nostra, ut qui sezaginta et amplius varia gênera exhibere possim.

[Entre le 28 février et le 8 mars.]

Page 1