Tlantin à Joannes Leodius
(Joannes Leodius ayant proposé à Plantin d'imprimer son livre sur la confession d'Augsbourg, l'imprimeur répond que la chose ne pourrait se faire, sans crainte des censures ecclésiastiques, et qu'il serait plus opportun de le publier en Allemagne. D se déclare prêt à imprimer les écrits de feu Eclsius, et transmet à Leodius les salutations cl'un prêtre anversois.)
23 novembris 1569.
Amplissimo doctissimoque viro D. Johanni Leodio S. Theologiae Doctori piissîmo et 111"* Ducis Bavarias consiliario prudentissimo.
Qiiid nominîs ego apud exteros et gratiae apud principes viros, maximo vero apud 111™ Ducem vestrum Albertum, fidei catholicse in Germania unicum azylium et propugnaculum, consecutus sim, vir amplissime, hoc totum humanitati et benevolentiae tuae tuique similium, hoc est piissime doctorum et candidorum virorum nostris conatibus faventium, debere me cognosco et libenter fateor.
Qjiamvis etenim labore maximo et constantia quasi pertinaci reipublicae christianae in dies magis ac magis prodesse quam velimus et conemur, nihil prorsus nos absque favore vestro posse scio et agnosco. Quantum vero mihi immerenti ultro ofFeras thpsaurum non ignoro, ob idque gratias habeo habeboque quoad vixero, maximas, quod et omni data occasione testari conabor.
Verum cum homines harum regionum novis et plerumque vetitis rébus sunt addictissimi, non video qui liber tuus, ob Confessionis Augustanae binam etsi diversam proinde et vanam descriptionem, absque periculo hic possit imprimi. Iddem judicat eiiam R*" D" M. N. Judocus liletanus^ cum alliis nonnullis doctissimis et piissimis viris a quibus consilium petii.
Consultum autem erit ut în Get mania, ubi talia plurimum emolumenti et utilitatis reipublicse christianae, nihil vero detrimenti adferre possunt, opus tuum imprimatur. Siquid autem aliud erit, ad quod me non inidoneum judices, indica: efficiam, Deo fa vente, ut officium meum a vobis nunquam desideretur.
Interea rogo et obsecro ut amplissimum virum D°" Eckium Cancellarium Monacensem nomine meo salutare et me paratum esse ad omnia, quando jusserit pias memoriae D. Eckii opéra praelo nostro committere, significare digneris. D. Henricus Dunghaeus te plurimum jubet resalutare. D" Franciscus Cnobart agit nunc Lovanii.
Dominus Deus optimus maximus te nobis diu incolumem servet tt dignitatem tuam pro merito augere dignetur. Antverpiae, 25 novembris 1569.