‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 317 sur 398 · HISPANIA · texte numérisé non relu

HISPANIA

Consideratis omnibus, quag ex voluntate regia impression! Breviariorum addenda prsescribuntur, non dubito quin omnibus sint ecclesiasticîs vins, prassertim senioribus et negotiis publiais occupatis, gratissima futura, eo namque modo lectio, eorumdem facilior, expeditior et multo clarior reddetur,

Perpensis vero omnibus addendis, habita etiam ratione minorum characterum, depraehendo quadragiuta circiter

foliola plus futura quam hactenus in illis fuerint, quas a nobis sunt impressa.

Quae 40 foliola viginti foHa intégra papyri in illis eflSciunt, quse in folio sunt imprimenda. In illis vero quae in 4°, quamvis hujus formae nuUa in praescriptione nobis data mentio sit facta, imprimenda essent folia 10. In octava vero forma dicta 40 folia quinque folia intégras papyri efficerent.

Notandum vero est imprimis, non posse nisi cum magna difficultate, soUicitudine, labore, diligentia et periculo variis praelis hujusmodi impressionem primam aggredi, minus vero accelerari quod periculum foret ne quid aliquando ex pra^scriptis et ad longum ponendis omitteretur, confunderetur, vel parum décerner adprimeretur aut coUocaretur.

Satius itaque videtur prima edîtio fiât in octavo, eaque simplex; tôt namque foliola hac forma imprimentur singulis diebus unico praelo quot possent quatuor praelis in folio imprimi. Folia vero quae singulis hebdomadibus imprimentur poterunt in Hispaniam mitti ad observandum et indicandum num quid desideretur. Quod, si quid indicatum fuerit, faciliori negotio et minori sumptu emendabitur quam si forent in folio. Ex eo porro exemplari in Hispania tune emendato poterunt tuto alia in folio imprimi et majori facilitate accelerari.

Ad commoditatem vero eorum omnium qui Breviariis ex regio mandato imprimendis utentur, banc rationem ineundam cogitavi, ut omnes formas ad unum et eumdem numerum foliorum vel paginarum redigerentur seu imprimerentur : eo namque modo fîet ut mempria semper juvetur, conservetur et coçfirmetur neque in mutatione formarum vel characterum confundatur, et qui

praeterea ex variis formis simul legent, possînt ad foliuni eadem numeri nota signatum recurrere.

Hanc porro methodum conatus sum indiçare tribus variis speciminibus, nempe magna forma in folio, communi in 8° et parvo etiam in 8°, seu magno 16** : tôt namque sunt linese et dictiones in pagina maxima atque sunt in unaquaque aliarum duarun.

Forma prima Breviarii magni, Camerae dicti, quod circiter 280 folia intégra papyri, hoc est foliola 560, paginas 1120 continebit. Suntque specimina sequentia composita ex characteribus majoribus indicatis (sed melioribus quam quœ erant in speciminc characterum împressa) et ex illis quibus Horas Illustrissima^ Ducis Albanas impressimus \

N° I. Papyrus est Lugdunensis insignita Racemo, ex qua unumquodque Breviarium constaret sex florenis ; hoc autem génère papyri imprimimus aliquot exemplaria Bibliorum Regiorum.

N° 2. Papyrus est Novo Castello, ex qua unumquodque Breviarium constaret quatuor florenis et decem stuferis.

N° 3. Papyrus est etiam Trojana, qua Biblia Regia communia imprimimus ; ex hac unumquodque Breviarium constaret quatuor florenis cum decem stuferis.

N° 4. Papyrus est e Troja Gallorum advecta, ex qua unumquodque Breviarium plus minus constaret tribus florenis et decem stuferis.

Forma etiam primi Breviarii magni ex characteribus quibus Horas lUustrissimae Ducis Albanse impressimus

I . Hora 'Beatissim^e Virginis Maria;, ad usum romanum repurgatissinia. Plantin, 1570, in-80. Les armes du duc d*Albe sur le titre.

et ex illis quibus textum Vulgatse editionis Bibliorum Regiorum impressimus.

N° S- Papyrus est Lugdunensis, ex qua unumquodque exemplar Breviarii constaret duobus florenis cum quindecim stuferis.

N° 6. Papyrus est Trojana, ex qua unumquodque exemplar constaret duobus florenis cum decem stuferis.

N° 7. Forma alia in magno 4° vel parvo folio,cujus nulla est facta mentio in praescriptionibus missis. Sunt vero haec specimina composita ex characteribus quibus textum Vulgatae editionis Bibliorum Regiorum impressimus et ex illis quibus apparatum dictorum Bibliorum imprimimus.

N° 8. Potesi haec forma imprimi in 4° in eadem papyro, qua communia exemplaria et alia Bibliorum Regiorum imprimimus, nempe ea quae signata est N° 3 ; ex qua constaret duobus florenis cum quinque stuferis, et ex N° I, ex qua tune constaret unumquodque exemplar tribus florenis.

Forma secunda Breviariorum ex characteribus designatis.

N** 9. Papyrus est Lugdunensis, ex qua unumquodque exemplar constaret decem et octo stuferis.

N° 10. Papyrus est Trojana, ex qua unumquodque Breviarium constaret sexdecim stuferis cum dimidio.

Forma tertia ex characteribus (in praescriptionibus missis de Hispania) designatis.'

N** II. Papyrus est dicta Collubrilla, ex qua Breviarium unumquodque constaret quatuordecim stuferis.

Diurnalium très formae.

N° I. Constaret unumquodque exemplar quatuor stuferis cum dimidio.

N® 2. Constaret exemplar unumquodque quatuor stuferis.

N* 3. Itidem constaret unumquodque exemplar quatuor stuferis.

Supradictorum vero pretia intelliguntur prêter officia peculiaria mittenda, de quorum magnitudine prius judicare non possumus quam ea nobis reddita fuerint.

Cum autem velit Majestas Regia ut centum Breviaria primée formas supra in pergameno imprinii, consultius mihi videtur ut illa majoribus typis primi speciminis excudantur, sed communi papyro, nempe illa notata N° 4, tum ad sumptus moderandos,tum quod tempore longiori opus esset ad curandum papyrum fieri. Non enim tanta copia reperiri possit hac tota aestate ut et Bibliis Regiis absolvendis et supradictis Breviariis imprimendis sufficeret.

Est praeterea notandum una asstate tota, (hyeme autem nihil quod valeat paratur) parari non posse tanta copia pergameni quanta nobis opus esset ad centum Breviaria imprimenda. Paulo namque minus 30,000 pellium foliis nobis esset opus quorum unumquodque ad impressionem paratum constabit quatuor stuferis. Quorum omnium summa esset paene sex millia florenorum, quae parata habenda ad solvendum quotiescumque ex Hollandia mitterent artifices pergamena. Tantum enim abest ut illi unquam solutionem expectent, ut nunquam non debeani illis quibus sua vendunt.

Nous possédons deux rédactions différentes de ce mémoire, Tune dans les Minutes de lettres, l'autre dans une farde de documents concernant l'impression des livres liturgiques pour le roi d'Espagne. Ce dernier recueil renferme une grande quantité de documents et de lettres ayant rapport au même objet. Leur nombre et leur éten-

due sont trop considérables, leur intérêt, par contre, trop spécial, pour que nous les publiions dans la Correspondance de Plantin.

Page 1