HEREDIA
Malignam significationem præbet segnis sanguis stillans è naribus : e>; corrosione quippè vasorum , et putrilagine emanat , inuritque certissimam mortem.... quia putredo interné cohiberi non potest; ideô periculosissimus censetur sanguinis fluxus ex naribus aut ore. Quidam cum boc signo nullum vidisse liberatum docent : nos verô unicum solum ægrotum summâ diligentiâ à tanto periculo vindicavimus. ( p. 100.)
Fallacissimam esse liujus morbi naturam confitentur omnes... ulceribus oris, et partium quæ visui existebant conspicuè, rectè curatis, et sedatâ inflammatione æger periclitatur ..
Ex eo quôdpaulalim serpit putredo per aspcram arteriam ad cor, aut per gulam ad ventriculum , sine aliquo dolore, aut febre sensilnli eujus sit habenda cura : et cum medicis auxiliis ablata fuerint ulcéra, et inflammationes sedalæ in partibus visui patentibus, occulta putredo, paulalim mortificans partes internas, tabe , parvissimis et debillissimis pulsibus , exstinctione caloris , refrigeratione extremorum, faciei extenuatione inappetQntiâ perpétua, et molesta mutatione decubitùs , somuo fallaci et «apparente, quià vîgiiandi impotcnlia soranum verum æmulalur, niiserè ægrotantes interficit, ut \isum jàm sit subi là et inopinatà morte periisse aliquos è lecto surgentes.