PIUS P. P. IX
Dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem. Sensus anni Nobis Sanctæ que huic Petri Sedi divinctissimi, omni ex parte Litteræ praese ferunt, quas a vobis libenti prorsus animo accepimus. In his enim communi vestrum nomine, incredibilem hanc Italiæ universæ conversionem ac temporalis status Nostri usurpationem dolere ac Jamentari voluistis, quam mox Sardiniæ rex facto armoruim impetu imimisso que magno exercitu suo plene absolvit, Jure adversus.h&æe omnia reclaratis, Dilecti Filii, quando quidem communis omnium fidelium Patris plena et absoluta libertas cum bono et utilitate universalis Ecclesiæ arctissime omnino conjungitur, atque ad omnes catholicos patrimonium spectat, quo Divina Providentia ad liberum Apostolici muneris exercitium Romanum Pontilicem Christi Vicarium adauxit, Vivis idcirco posteris que haud credendum videbitur initum potentium fædus, qui viribus omnium perduellium sibi adscitis civilem sedis Apostolicæ principatum proscinderc et evertere quin ullus eisdem resistat impudentissime statuerunt, Sed fidacia Nostra in Deo est qui detes‘anda hujus modi facinora non patietur, asy18 eidem in humilitate cordis die ac nocte supplicamus ut videat afllictionem Nostram et in potentia virtutis suæ inimicos Ecclesiæ sanctæ disperdat. Vos interim, Dilecti Filii, in oratione et obsecratione unanimes perseveretis ut misericors et miserator Dominus in Nostram Vestrum que omnium afilictionem respiciat, atque ut faciat ubique Pacem et tranquillitatem. Ac paternæ Nostræ in vos caritatis pignus sit Apostolica Bene-
um munerum auspicemM
dictio, quam cœlestium omni effuso cordis affectu pe-
vobis omnibus, Dilecti Filii,
ramanter impertimur.
Datum Romæ apud Sanct
vembris 1860, Pontificatus N
um Petrum die 24 Noostri anno XV.