XIV CONSTITUTION APOSTOLIC/E SEDIS
Episcopi vero ordinantes ab usu Pontiflcalium pcr anmim.
INTERDICTA L\T/K SF.NTENTI.E RESEnVATA.
I. Interdictum Romano Pontifici spécial! modo reservatum ipso jure incurrunt Universitates, Collegia et Capitula, quocumqiie nomine nuncupentur, ab ordinationibus smi uiandatis ojusdein PiOmani Pontificis pro tempore existentis ad universale futurum Concilium appellantia.
II. Scienter célébrantes vel celebrari facientes divina in locis ab Ordinario, vel delegato Judice, ■vel a jure interdictis, aut nominatim excommunicatos ad divina officia, seii ecclesiastica sacraraenta, YSl ecolesiasticam sepulturam admittentes, interdictum ab ingressu Ecclesise ipso jure incurrunt, donec ad arbitrium ejus, cujus sententiam conterapserunt, competenter salisfocerint.
Denique quoscunique alios quos Sacrosanctum Concilium Tridentinum suspensos aut interdictos ipso jure esse decrevit. Nos pari modo suspensioni Yel interdicto eosdem obnoxios esse volumus et declaramus.
Qu» vero censurie sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti Xostris, aut prœdecessorum Nostrorum Constitutionibus, aut sacris canonibus prîeter eas, quas recensuimus, latœ sunt, atque hactenus in suo vigore perstiterunt sive pro E. Pontiûcis electione, sive pro interno regimine quorumcumque Ordinum et lustitutionum Regularium, necnon quoruracumque GoUegiorum, Gongregatiouum, cœtuum locorumque piorum, cujuscumque nominis aut generis sint, eas omnes ûrmas esse, et in suo robore permanere volumus et declaramus.
Cseterum decernimus, in novis quibuscumque concessionibus ac privilegiis, qu:e ab Apostolica Sede concedi cuivis contigerit, nullo modo ac ratione intelligi uuquam debere, aut posse comprehendi facultatem absolvendi a casibus et censuris quibuslibet Romano Pontifici reservatis, niside iis formalis, explicita ac individua mentio facta fuerit : quse vero privilégia aut facultates, sive a prœdecessoribus Nostris, sive etiam a Nobis cuilibet Cœtui, Ordini, Gongregationi. Societati et Instituto, etiam regulari cujusvis speciei, etsi titulo peculiari prsedito, atque etiam speciali mentione digno, a quovis unquam tempore hue usque concessse fuerint, ea omnia, easque omnes Nostra bac Gonstitutione revocatas, suppressas et abolitas esse volumus, prout reapse revocamus, supprimimus et abolemus, minime refragantibus aut obstantibus privilegiis quibuscumque, etiam specialibus, comprehensis vel non in corpore juris, aut Apostolicis Constitutionibus et quavisconfirmatione Apostolica, vel immemorabili etiam consuetudine, aut alia quacumque flrmitate roboratis, quibuslibet etiam formis ac tenoribus, et cum quibusvis derogatoriis, aliisque efficatioribus et insolitis clausulis, quibus omnibus, quatenus opus sit, derogare intendimus et derogamus.
Firmam tamen esse volumus absolvendi facultatem aTridentinaSynodo Episcopisconcessam Scss. XXIY, cap. VI, de Reform. in quibuscumque censuris Apos-
tolicse Sedi bac Nostra Gonstitutione reservatis, iis tantum exceptis, quas eidem Apostolicae Sedi speciali modo reservalas declaravimus.
Decernentes lias Litteras, atque omnia et singulas qua; in eis constituta ac décréta sunt, omnesque et singulas quœ in eisdem factœ sunt ex anterioribus Constitutionibus prœdecessorum Nostrorum, atque etiam Nostris, aut ex alis sacris Canonibus quibuscumque, etiam Gonciliorum generalium, et ipsius Tridentini, mutationes, derogationes ratas et firmas, ac respective rata atque lirma esse et fore, suosque plenarios et integros effectus obtinere; sicque et non aliter in praîmissis per quoscumque Judices Ordinarios et Delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. K. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos, ac Apostolicae Sedis Nuntios, ac quosvis alios quacumque prœeminentia ac potestate fungentes et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi ot interprctandi facultalc et auctoritate, judicari ac definiri debere; et irritum atque inane esse ac fore quidquid super his a quoquain quavis auctoritate, etiam prœtextu cujuslibet privilegii, aut consuetudinis inductae vel inducend», quam abusum esse declaramus, scienter vel ignoranter contigeril attentari.
Non obstantibus prœmissis, aliisque quibuslibet ordinationibus, constitutionibus, privilegiis, etiam speciali et individua mentione dignis, necnon consuetudiuibus, quibusvis, etiam immemorabilibus. cœterisque contrariis quibuscumque.
Nulli ergo omuino liominum liceat hanc paginam Nostrœ Gonstitutionis, ordinationis, limilationis, suppressionis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare pra-sumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Pétri et Pauli Apostoloruin ejus, se noverit incursurum.
Datum Roma; apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicœ millesiuio octingentesimo sexagesimo nono, quarto idus octobris, Pontiflcatus Nostri anno vigesimo quarto.
Marius GARD. Mattei, pro-datarius, N. card. Parracciani Clarelli.
Visa de Curia, DoMiNicus Bruti.
Loco t Plumbi.