DE FIDE ET RATIONE
I. Si quis dixerit in revelatione divina nuUa vera et proprie dicta mysteria contineri, seduniversa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et deinoustrari; anathema sit.
II. Si quis dixerit disciplinas liumanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrinœ revelatse adversentur, tanquam verœ retineri ueque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sit.
III. Si quis dixerit fleri posse ut, dogmatibus ab Ecclesia propositis. aliquaudo secundum progressum scientiae, sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit.
Itaque supremi pastoralis Xostri offlcii debitum exequentes, omnes Christi fidèles, maxime vero eos qui praesunt vel docendi munere funguntur, per viscera Jesu Christi oblestamur, necnon ejusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate juberaus ut ad hos errores a sancta Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimse fidei lucem pandendam, studium et operam conférant.
Quoniam vero satis non est haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur qui ad illam plus minusve accedunt, omnes ofûcii monemus servandi etiam Gonstitutiones et Décréta, quibus pravae ejusmodi opiniones, quae istic diserte non enunierantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitœ sunt.
Datum Romre, in publica sessioae in Vaticana basilica solemniter cebebrata, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo, die vigesima quarta aprilis, Pontificatus Nostri anno vigesimo quarto.
Ita est.
JosEPHus, episcopus S. Hippolyti, secretarius Concilii Vatican!.