Voir le mot Patbonaoe
rco
neficium tanfo tempore vacavit, qwod ejus collatio ad Sedem Apostolicam légitime est devoluta, vel quia tempus patronis laicis ad pra-sentandum a jure prœfixum lapsumexistat.utadidpatrononimipsonuu accédât assensus; et si per ipsumjuripatroiiatus hujnsmodi derogari contigerit, jurispatronatus hujusmodi mentio dispositive,ac specltice, et determinate. non autem conditionaliler fiât, si illud ad aliquem regem, ducera, marchionem, aut alium principem pertineat. Et si de hoc in litteris provisionis, vel uiandato de providendo de dicto beneficio similis mentio facta non fuerit, non censeatur quomodolibet derogatum. »
De commendis I.
XLIII. « Item voluit quod nulli sseculari de regulari, nec religioso de saeculari beneficio commenda detur, nisi in signatura, vel per clausulam ad parlera super petitione commendae hujusmodi, de commenda ipsa mentio fiât. »
De refonnalionibus 2.
XLIV. « Item voluit, statuit, et ordinavit, quod super quibuscumque reformationibus signatis super impetrationibus quorumcumque beneCciorum vacantiuin, vel certo modo vacaturorum in quibus petitur, quod litleroe super prima data expediri possint, si ex hujusmodi expeditione sub tali data cuiquam videatur possefieri pr^judicium, litterœ hujusmodi sub ipsa prima data nullatenus expediantur. nisi reformationes hujusmodi per Fiat sub prima data signataî fuerint.
De consensn in resignationibiis et pensioiiibus 3. XLV. <; Item voluit, et ordinavit quod super resignatione cujuscumque beneficii ecclesiastici . seu cessione jurisin eo, quam in manibus suis, vel in Cancellaria apostolica fieri contigerit, apostolicœ lilterae nullatenus expediantur, nisi resignans, vel cedens, si praesens in Romana curia fuerit, personaliter, alioquin per procuratorem suum ad hoc ab ea specialiter constitutum, expédition! hujusmodi in eadem Cancellaria expresse consenserit, et juraverit, ut moris est. Et si ipsum resignantem, seu cedentem pluries super uno, et eodem beneficio in favorem diversarum personarum successive consentire contigerit, voluit Sanctitas Sua, quod primus consensus tenere debeat, et alii posteriores consensus, ac litterœ eorum prœtextu etiam sub priori data expeditae pro tempore nullius sint roboris, vel momenti, nec litlerae reservationis, vel assignat ionis etiam motu proprio cujusvis pensionis annuae super alicujus beneficii fructibus espediri possint, nisi de consensn illius, qui pensionem persolvere tune debebit. »
In ingressu religionis 4 .
XLVI. « Item non dentur litterœ super beneficiis vacaturis per ingressum religionis, nisi professio praecesserit datam desuper petitionis. »