ABBAYE DE HAUTE-FONTAINE
Charte de fondation.
(Arch. de la préfecture de la Marne.)
Ego Theobaldus Blecensis comes, Notum fieri volo quod Isambardus de Vi tria co, concedentibus conjuge suâ et filiis ejus Alberto et Gaufrido et fiüâ suâ Villana, et concessit Deo et Ecclesiae Sanctae Mariae de Alto -fonti et monachis Deo ibidem servientibus, quiquid habebat infra sequentis metas quae claudient terram ab eo datam. Metae siquidem illae incipiunt ad quatuor quercus quæ separant terram de Sla Libaria et de Landricuria, et ex illis quercubus melæ illa ducuntur certa via usque ad metam lapideam. A meta vero illa transeunt viam et vadum usque ad fossam juxta viam de Landricuria, et ab illa fossa usque ad aliam fossam sitam ad summitatem campi vuzonis, et a fossa illa, usque ad metam de super fontem, et ab illa meta usque ad ulmuzellum de super fontem, et ab illo ulmuzello usque ad alium ulmuzellum qui est super rivum sicut ducit, cursum suum versus occidentem sicut rivus terram illam separat usque ad terram de
BJessia villa et de Allaviila. Quidquid itaque inlra praedictas metas continetur, Isambardus et prænomilati hæredes sui concedunt Deo et ecclesiae de Altofonti sicut videlicet metæ prænominalæ claudunt usque ad Marnam. Letardus quoque de Barro quartam partem ejusdem terræ quam in feodo desepedicto Isambardo tenebat, praefatae ecclesiae dedit et concessit : pro hoc vero dono et concessione Isambardus cum uxore sua habuerunt de charitate dictae ecclesiae xxijas libras, et Letardus de Barro septem libras Hujus sunt rei testes qui viderunt Isambardum et Albertum filium suum offerentes hoc donum super altare de Alto fonte, Ancherus de Altavilla et Petrus nequitia de Altavilla, Fulco de Arzilleriis. Radulphus de Curello. Praeterea Paganus de Verziaco dedit Deo et ecclesiae de Alto fonte, concedente Joanne filio suo quidquid habebat apud Bonneuais. Hoc autem laudavit praefatus Isambardus de cujus feodo terra illa erat, et pro concessione ista comes Theobaldus dedit eidem Isambardo quatuor libras. Adam vero de Alneto dedit Deo et praefatae Ecclesia quidquid clamabat apud Bonneuais. Praefatus Isambardus concessit praefatae Ecclesiae saltum Alberti quod est in confinio de Bonneuais. Testes, Stephanus monachus de Tribus fontibus, Odoxranus. Concessit insuper Isambardus praefatae Ecclesiae pasturam propriis animalibus de Bonneuais cujuscumque est generis sint et omnia usualia nemoris sui circumquaque usque Dreiam , excepta materia lignorum ad aedilicia. Testes, Stephanus abbas de Tribus fontibus, Stephanus monachus, Fulco de Arzilleriis, Odo major de Landricuria, et Garnerus de Landricuria. Hæc autem omnia ego Theubaldus comes laudavi et concessi de cujus feodo movebant, et Manasses de Possessa de quo Isambardus tenebat. Praeterea ego Theobaldus Blecensis comes dedi Deo et ecclesiae de Alto fonte terram illam Sanctae Mariae quæ est apud Blesium villam sicut ministerialis mei de Larzicurto disralionaverunt adversus homines de Meelam et de Blesia villa. De dono equidem istius terræ sunt testes, Gaufridus de Jovis villa, Guido de Dampetra, Hericus de Fulconio, Radulphus tunc praepositus Larzicurti et Hugo Bordellus. Quando vero praecepi hanc cartam sigillari apurl Gaissiam, ego Theobaldus Blesensis comes ut hæc dona in perpetuum firmarentur : interfuerunt testes Garnerius monachus de Nemore Joïaci, Almaricus monachus de Alto fonte , Radulphus monachus Prulliacensis, Gauterus capellanus meus.Guillelmus, clericus meus qui hanc chartam sigillavit, Gauterus de Brena, Adam Borislardus, Hugo de Mosa, \italis tunc praepositus Gaissiæ, et tunc concessit Albertus donum patris sui et suum. Istis audientibus actum est hoc anno ab incarnatione Domini, millesimo centesimo quadragesimo primo.