in iclum vero
XXXI. — Item, si aliquis pro aliquo fidejusserit, si principalis debitor solvendo non fucrit, idem qui fidejusserit satisfaciat, si bona habeat un de solvat.
XXXII. — Item, quicumquc in dicta villa venire voluerit seu habitare et mansionem facerc, sit liber sicut et alii habitantes si sine prejudicio nostro fieri possit. Preterea in domo qualibet [seu ayrale] dicte ville longo de sexaginta rasis et amplo de viginti rasis, dcbemus nos [habcrein] festo omnium Sanctorum très denarios tliolosanos censuales annuatini et hoc secundum magis et minus.
XXXIII. — Item, quod quilibet habitator seu juratus dicte bastide possit habere furnum pro pane proprio coquendo, sine fraude et quod ipsum teneat cxpensis suis propriis, et pro fornagii jure nobis anno quolibet in festo omnium Sanctorum sex denarios turonenses solvere teneatur ; alii vero qui non habebunt furnum, panem suum in fornis nostris propriis qui ibi erunt decoqui tenentur, pauem vicessimum prosoluturi.
XXXIV. — Item, mercatum fiet die lune in dicta villa de Clarentia qualibet scptimana.
XXXV. — Item, de quolibet bove vendito ab extraneo habebimus nos ab illo qui emerit unum denarium turonensem; item, pro porco unum denarium turonensem; item, pro asinof item, pro pelle vulpis^ de una libra cere, de una salmata ollarum, de uaa fiola, unum denarium turonensem de quolibet predictorum.
XXXVI. — Item, de medietate porci [recentis] vel [saisi] que vendita fuerit in foro propinquiori [ante Nativitatem Domini], semel in anno, unum denarium turonensem.
XXXVII. — Item, homines predicte ville sint liberi a dictis leudis de hiis que ad proprios usus emerint in villa vel foro. Quicumquc extraneus in die fori tentorium tenuerit quarumcumque mcrcium dabit pro leuda unum denarium turonensem.
XXXVIII. — Item, salmata ferri de foris asportata det pro leuda unum denarium tholosanum. Item, una salmata salis det unam palmatam salis et unum denarium turonensem. Quicumquc extraneus voluerit extrahere a dicta villa bladum, vinum, vel sal, pro salmata vini unum denarium turonensem et hoc secundum magis et minus; pro onere' unius hominis de sale, unum obolum turonensem ; de uno onere