SANCTISSIMO D. D. NOSTRO PIO PAP^ SEXTO
Do Charitalo S. Sedls erga Gallos» toI. ».
Tarin, 26 octobre 1792.
Beatissime Pater,
Luctuosis nostris calamitatibus tantopere affecta Sanctitas Vestra majorera sane animi dolorem experietur, novam addiscendo tempestatem, qua Ecclesiae navem commoveri, agitarique divina permisit Providentia.
Dum in septentrionalibus Galliœ plagis indigitat Deus exercitttum furenti errorum turbinl jamjam successuram tranquillitatem, in opposita parte hactenus zelo et integritate fidei catholicœ conspicua, seditionem^ schisma efferatamque impietatem momentanée grassari sinit inscrutabili concilio. In comitatu Nicensi et Sabaudia perhumaniter recepti sacerdotes nostrarum diœceseon^ quorum inclyta et inconcussa fides persecutionis finem pacisque regressum cum fiducia praestolabatur ^ subito Becundam patiîam ^ quae matemo in sinu illos alebat j innumerisque beneficiis cumulabat, relinquere coacti sunt improvisa expavendaque kostium invasione. In Pedemontano principatu senes et infirmos , refiigium atque tutamen prœbendo j fovere
dignatus est augustissimus et beneficentissimus Yictorius Amedaeus; eadem tamen bénéficia in omnes conferre per adversa temporum aliaque motiva ^ in quibus arcana regum veneramur , ipsi non licuit.
Inopes nosmetipsiy onmium egeni, tôt tamque dignos Jesu Cbristi confessores adjuvare impotes j commwii fidelium patri ipsi commendare , solatium atque facultas tantum nobis super est. Coram Deo pretiosa ipsorum conservatio : pretiosiorem coram ipsius in terris vicario fore confidimus. Imo jam illos audivimus in quatuor assignatas Status Ecclesiastici civitates ingrediendo , cum Rege Propheta exclamantes : Junior fui^ et* enim senui ; et non vidijustum derelictum , nec semen ejus quce^ rens panem.
Auribus nostris ^Eima percrebuit y Beatissime Pater , et cum lœtitise lacrymis certiores evasimus , inmiensam vestram paternaraque sollicitudinem omnibus auxiiium attulisse eorumque saluti consuiuisse. Quam nobis dulce supplicationes nostras in gratiarum actiones subito mutare !
Sanctitatem Vestram enixe rogamns , commeudadtiam istam epistolam ut gratitudinis nostrœ egregium monumentum , nostrœ fidei novam professionem ^ cathedrae Pétri solemniorem submissionem, invictamque erga Pium YI aemulationem semper habere; adjuvante gratia Dei, nullam sane mutationem experiri unquam confidimus nostros hos animi sensus ; in tribulationibus et angustiis quibus premimur , majorem vim accepturos fidenter arbitramur per benedictionem vestram apostolicam quam humillime et toto corde postulamus ,
Sanctitatis Yestrae
Fidèles cooperatores et obsequentissimi filii,
Archibpiscopijs YiENNENSis. — Episcopus Telo-Mar- Tii. — Episcopus Yasionensis. — Episcopus Foro- JuLiENsis. — Episcopus Gland atensis. — Episcopus Sancti-Claudii. — Episcopus Senecensis.
DE LA FRÀIfCE. 5