I. 26 juin, a. 3o juin
dictis articulîs contenta, proposîta et narrata, prout proponuntur et narrantur, et ad finem seu fines ad quem seu quos tendunt, negat dictus Robertus, litem contestando, esse vera et petita fieri debere. Qua litis contestatione sic facta, prestari fecimus a dicto reo super premissis negatis, tam de calumpnia quam de veritate dicenda solita juramenta. Quibus prestitis, ea que prius, fuerunt iterum hinc et inde narrata, proposita et responsa, et hiis actis, nos assignavimus dictis partibus diem hodiernam, hora vesperarum, ad procedendum in dicta causa ulterius, ut jus erit. Datum et actum anno et die predictis.
Lite igitur, sicut predicitur, super premissis légitime contestata, prestitoque a dicto Roberto super predictis negatis, tam de calumpnia quam de veritate dicenda solito juramento, dictus Robertus proposuit in scriptis ad sui deffensionem, per modum peremptorium et aliter, ad fines debitos meliores quos debuit et potuit, contra nos officialem predictum et promotorem curie nostre ac totum processum contra Ipsum Robertum factum ac eciam fadendum, fiacta et rationes in modum qui sequitur et in formam. Acta coram nobis officiali Parisiensi, anno Domini M» CGC* XXXVIII», die Martis, hora vespera* rum post festum beatorum Pétri et Pauli apostolorum.
Comparentibus coram nobis in judicio promotore curie Parisiensis, nomine ipsius curie et pro ipsa, hujusmodi promovendo negocium et eciam prosequente, ex una parte ; et Roberto dicto de Sancto Dyonisio clerico in nostro carcere detento, reo, ex parte altéra, proposuit dictus reus in scriptis, ad sui deffensionem, per modum peremptorium et aliter, ad fines debitos meliores quos potest et débet, facta et rationes que secuntur. Ad suam legitimam deffensionem excipiendo perempto» rie et omnibus aliis modis quibus melioribus potest dicit, et excipiendo proponit Robertus de Sancto Dyonisio clericus, contra vos domine offîcialis Parisiensis et contra promotorem curie vestre ac contra totum processum contra ipsum factum et eciam faciendum, quod ipse est bone famé et bone vite, bone conversacionis et honeste et fuit temporibus retroactis, nec non et quod ipse est purus, innocens et incùlpabilis de et super, per vos et promotorem curie vestre sibi impositis ; videlicet de morte seu homicidio Theobaldi dicti d'Auviller deffuncti, et quod dictus Theobaldus mortuus fuit morte naturali et non morte de qua fit mencio in articulis predictis, nec per illum modum, et quod eciam post mortem ejusdem, tncontinenti, dictus Theobaldus, in qualibet parte sui corporis, de mandato prepositi Parisiensis, visus fuit per raedicos cirurgicos juratos in talibus expertos, et quod in aliqua parte corporis sui non apparuit nec apparebat signum muti* lacionis vel verberacionis, nec erat in corpore suo aliqua cutis fracto (jfc), nec eciam in came nec in membris imutacio, vel quid aliud racione cujus posset dici vel judicari ipsum fuisse vel esse mutUatum, mortuum vel occisum, immo morte naturali et ex sua nimia potadone et
336 DOCUMBHTS PARISIENS
inordinato modo vîvendi mortuus fiiit, quodque dictas Theobaldus, per peritos cirurgicos, diligenter de maadato prepositi Parisiensis visitatus si ez verberacione sibi focta erat in eo mutiiacio seu mortis pericttlum ; qui super hoc jurati, mortis seu mutilacionis periculum non esse deposuerunt et totaliter extra posuerunt. — Item^ et ez habundanti et ad suam majorera ezcusacionem probandam et ezhibendam, et ad fines debitos, dicit et proponit dictus Robertus clericus,quod die Veneris post Pascha* ultimo preteritum, post meridiem dicte dieiy et hora none, et hora vesperarum, et qua hora proponitur dictum Theobaldum verberatum fuisse et ez qua verberacione asseritur ipsum mortuum fuisse, nec non et postmodo, continue tota die predicta, usque ad noctis tenebras, dictus Robertus fuit absens a loco ubi dictus Theobaldus verberatus fiiit, et dictis temporibus et horis, totaliter ignorans verberacionem predictam ; et erat, et fuit illo tune in tali loco ubi impossibile fuisset ipsum hora in dicta verberacione^ interfuisse, et quod si tune fiacta fuit, hoc fiiit non ab ipso sed ab aliis personis et quod premissa vera sunt, notoria et manifesta eaque vera esse recognovit dictus promotor coram bonis et publico, dicto reo présente et absente; super hiisque laborant publiée voz et fama, potissime inter ipsos qui dictum mortuum viderunt et inter ipsos qui habent in talibus experienciam judicandi, nec non inter ipsos qui de dictis Roberto et mortuo noticiam habuerunt. Quare petit supplicando dictus Robertus, modis omnibus quibus melius potest et débet, per vos, domine officialis Parisiensis, a predictis sibi impositis se finaliter absolvi et dicto promotori vestro, super premissis perpetuum silencium imponi ipsumque sibi in expensis ob hoc fsictis condamp-* nari, causis et rationibus premissis officium vestrum implorans ubi de jure fuerit implorandi, juris beneficio in omnibus sibi salvo, protestans et ofiferens se probaturum de premissis ea que sibi sufficient de eisdem. Quibus propositis et ezhibitis, nos assignavimus dictis partibus diem Jovis instantem, hora vesperarum, ad procedendum ulterius ut jus erit. Datum et actum anno, die Martis et hora predictis.
Lite igitur super dictis factis et rationibus, ez parte dicti promotoris quo supra nomine, légitime contestata; quibusdam posicionibus ez parte dicti promotoris, nomine quo supra, postea factis et positis contra dictum Robertum, et responsionibus ad easdem posiciones ez parte dicti Roberti subsecutis et datis, nonnuUisque testibus, tam ez parte dicti promotoris, nomine quo supra, ad probandam intencionem suam super contentis in dictis articulis quam ez parte dicti Roberti ad suam intencionem fundendam et probendam super factis, et rationibus suis predictis hinc inde productis, receptis, juratis et diligenter «zaminatis eorumque attestacionibus in scripds fideliter redactis,