I. 26 juin, a. 3o )uia
dictis articuUs contenta, proposita et narrata, prout proponuntur et narrantur, et ad finem seu fines ad quem seu quos tendunt, negat dictus Robertus, litem contestando, esse vera et petita fieri debere. Qua lîtis comestatione sic fiicta, prestari fecimus a dicto reo super premissis negatis, tam de calumpnia quam de veritate dicenda solita juramenta. Quibus prestitis, ea que prius, fuerunt iterum hinc et inde narrata, proposita et responsa, et hiis actis, nos assignavimus dictis partibus diem hodiernam, hora vesperarum, ad procedendum in dicta causa ulterius, ut jus erit. Datum et actum anno et die predictis.
Lite igitur, sicut predicitur, super premissis légitime contestata, prestitoque a dicto Roberto super predictis negatis, tam de calumpnia quam de yeritate dicenda solito juramento, dictus Robertus proposuit in scriptis ad sui deffensionem, per modum peremptorium et aliter, ad fines debitos meliores quos debuit et potuit, contra nos officialem predictum et promotorem curie nostre ac totum processum contra ipsum Robertum factum ac eciam fadendum, facta et rationes in modum qui sequitur et in formam. Acta coram nobis officiali Parisiensi, anno Domini M» CCC<» XXXVIIJo, ^{^ Martis, hora vespera* rum post festum beatonim Pétri et Pauli apostolorum.
Comparentibus coram nobis in judicio promotore curie Parisiensis, nomine ipsius curie et pro ipsa, hujusmodi promovendo negocium et eciam prosequente, ex una parte; et Roberto dicto de Sancto Dyonisio clerico in nostro carcere detento, reo, ex parte altéra, proposuit dictus reus in scriptis, ad sui deffensiônem, per modum peremptorium et aliter, ad fines debitos meliores quos potest et débet, facta et rationes que secuntur. Ad suam legitimam deffensiônem excipiendo peremptorie et omnibus aliis modis quibus melioribus potest dicit, et excipiendo proponit Robertus de Sancto Dyonisio clericus, contra vos domine officialis Parisiensis et contra promotorem curie vestre ac contra totum processum contra ipsum factum et eciam faciendum, quod ipse est bone feme et bone vite, bone conversacionis et honeste et fuit temporibus retroactis, nec non et quod ipse est purus, innocens et inculpabilts de et super, per vos et promotorem curie vestre sibi impositis;yidelicetde morte seu homicidio Theobaldi dicti d'Auviller deffuncti, et quod dictus Theobaldus mortuus fiiit morte naturali et non morte de qua fit mencio in articulis predictis, nec per illum modum, et quod eciam post mortem ejusdem, incontinenti, dictus Theobaldus, in qualibet parte sui corporis, de mandato prepositi Parisiensis, visus fuit per medicos cirurgicos juratos in tatibus expertos, et quod in aliqua parte corporis sui non apparuit nec apparebat signum mutilacionis vel verberacionis, nec erat in corpore suo aliqua cutis fracto (5fc), nec eciam in came nec in membris imutacio, vel quid aliud raclone cujus posset did vel judicari ipsum fuisse vel esse mutilatum, mortuum vel occisum, immo morte naturali et ex sua nimia potacione et
inordinato modo Tivendi mortuus fiiit, quodque dictas Theobaldus, per peritos cirurgicos, diligeater de mandato prepositi Parisiensis visitatus si ex verberacione sibi iaaa erat in eo muûlacio seu mortis periculum ; qui super hoc jurati, mortis seu mutilacionis periculum non esse deposuerunt et totalitcr extra posuerunt. — Itenij et ex habundanti et ad suam majorera excusacionem probandam et exhibendam, et ad fines debitos, dicit et proponit dictus Robertus clericus, quod die Veneris post Pascha* ultimo preteritum, post meridiem dicte diei| et hora none, ^t hora vesperarum, et qua hora proponitur dictum Theobaldum verberatum fuisse et ex qua verberacione asseritur ipsum mortuum fuisse, nec non et postmodo, continue tota die predicta, usque ad noctis tenebras, dictus Robertus fuit absens a loco ubi dictus Theobaldus verberatus fuit, et dictis temporibus et horis, totaliter ignorans verberacionem predictam ; et erat, et fuit iilo tune in tali loco ubi impossibile fuisset ipsum hora in dicta verberacione interfuisse, et quod si tune facta fuit, hoc fiiit non ab ipso sed ab aliis personis et quod prcmissa vera sunt, notoria et manifesta eaque vera esse recognovit dictus promotor coram bonis et publico, dicto rëo présente et absente; super hiisque laborant publice vox et fama, potissime inter ipsos qui dictum mortuum yiderunt et inter ipsos qui habent in talibus experienciam judicandi, nec non inter ipsos qui de dictis Roberto et mortuo noticiam habuerunt. Quare petit supplicando dictus Robertus, modis omnibus quibus melius potest et débet, per vos, domine offîcialis Parisiensis, a predictis sibi impositis se finaïiter absolvi et dicto promotori vestro, super premissis perpetuum silencium imponi ipsumque sibi in expensis ob hoc factis condamp<nari, causis et rationibus premissis offîcium vestrum implorans ubi de jure fuerit implorandi, juris beneficio in omnibus sibi salvo, protestans et offerens se probaturum de premissis ea que sibi suffîcient de eisdem. Quibus propositis et exhibitis, nos assignavimus dictis partibus diem Jovis instantem, hora vesperarum, ad procedendum ulterius ut jus erit. Datum et actum anno, die Martis et hora predictis.
Lite igitur super dictis i&ciis et rationibus, ex parte dicti promotoris quo supra nomine, légitime contestata ; quibusdam posicionibus ex parte dicti promotoris, nomine quo supra, postea factis et positis con» tra dictum Robertum, et responsionibus ad easdem posiciones ex parte dicti Roberti subsecutis et datis, nonnullisque testibus, tam ex parte dicti promotoris, nomine quo supra, ad probandam intencionem suam super contentis in diais articulis quam ex parte dicti Roberti ad suam intencionem fundendam et probendam super factis, et rationibus suis predictis hinc inde productis, receptis, juratis et diligenter examinatis eorumque attestacionibus in scriptis fideliter redactis,