novembre
Péages de Bapaume ^ de Péronne^ de Roye, de Compiègne
et de Crespy,
Finot, Étude hist. sur les relations commerciales entre la France et la Flandre au moyen âge^ 1894. Pièces justif. de la l'® partie, n* vu.
Philippus, Dei gratia Francorum et Navarre rex, universis
présentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod,
cum mercatores ville Ambi^nensis, dicentes sein bona saisina
esse et per tantum tempus de cujus contrario non existit
memoria vel saltem quod débet sufiBcere ad bonam saisi-
nam acquirendum , fuisse in bona saisina ducendi qualcs-
cunque mercaturas suas per mare et terram de Flandria
apud Ambianis per quecumque loca placet eis, et de Ambianis
in Franciam vel in Burgundiam vel ad alias partes regni
Francie, non transeundo per Bappalmas née per terram née
solvendo in dictis locis transversum, solvendo tamen con-
suetudines locorum per que transeunt mercature predicte,
requirerent impedimentum quod super eis apponebant eis
indebite et de novo, ut ipsi dicebant, pedagiarii de Bap-
palmis et de Peronna amoveri, offerentes se paratos sufiS-
cienter probare saisinam suam predictam. Et e contra dicti
pedagiarii proponerent ipsos mercatores ad probandum
factum per eos propositum recipi non debere, maxime cum
hujusmodi questio per antiquum registrum nostre curie
valeat declarari et terminari, facta retentione de respon-
dendo ad factum predictum et de proponendo factum contra-
rium si hoc nostre curie videretur, dictis mercatoribus plu-
ribus rationibusex adverso dicentibus dictum registrum non
debere sibi preju[di]care contra suam saisinam predictam,
ymo se debere recipi ad eam probandam, facientibus tamen
retentlonem si ipsi non reciperentur ad dictani saisinam probandam quod ipsi non renunciant in aiiquo in his de quibus ipsi possunt [se] juvare ex registro predicto , tandem , auditis hinc inde propôsitis et viso diligenter dicto registro, per arrestum nostre curie dictum fuit quod mercatores predicti ad dictam saisinam, prout eam proponunt, probandam non recipientur et quod super hujusmodi questione stabitur dicto registro, cujus registri ténor sequitur in hec verba, videlicet quod omnia averia que transeunt de terra Fiandrie sive in Franciam sive in Burgundiam sive in Campaniam sive ultra montes sive in Provinciam, debent pedagium apud Bappalmas et omnia vina venentia de Francia vel de Burgundia in Flandriam euntia debent pedagium apud Bappalmas ; omnes autem illi qui debent pedagium apud Bappalmas debent pedagin apud Peronnam, apud Royam, apud Compendium, apud Crespiacum. Tervenenses vero et Bononienses et Normanenses et Corbienses , Ambianenses, Pontinenses, Belvacenses, Tornacenses, Cameracenses et Falquebergenses omnes isti vadunt quo volunt reddendo suas rectas consuetudines sed, si isti apportarent averia de Flandria in terras predictas, ipsi redderent pedagium apud Bappalmas sicut alii vel repportando vina sicut predictum est. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius in Parlamento nostro, die penultima novembris, anno Domini millesimo tricentesimo decimo octavo. Sic signatum : Per arrestum curie, Dupp. Bituris.