CARTA DE LAS ORDENANSAS DELS ARGENTIERS
In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem MCCCLV et die duodecima mensis junii, domino Johanne Deigratia Francorum rege régnante, noverint universi quod, cum esset debatum inter honorabiles viros dominos consules universitatis ville Montispessulani ex parte una, et argenteries ejusdem ville habitatores ex parte altéra , super eo ^uod dicti argenterii fabricabant et operabant vasa et alia ^pera argentea que non erant de argento fino vocato argento Montispessulani, ut dicti argenterii facere solebant juxta sacramentale per dictos argenterios et custodes dicti ministefii prestari consuetum et in libro consulatus Montispessulani inter alia sacramenta contentum et insertum, ut dicti domini consules asserebant, et etiam dicti domini consules ^ssererent dictos argenterios fabricare et facere debere dicta opéra et vasa argentea de dicto argento fino Montispessulani et non de deteriori sive minus fino argento,
. 1. Peut-être faut-il corriger : habuimus.
dictis Vero argenteriis dîcentibus et asserentibus vasa et alia opéra argentea que par eos in dicta villa fiunt, fabricantur et ôperantur, esse de bono argento ut fieri débet, cum dictum argentum de quo dicta opéra et vasa fiunt, exeat album de igné et ita fuisse, ut dicebant argenterii predicti, usitatum operari et fabricari vasa et alia opéra argentea predicta de tanto tempore citra de quo memoria hominum in contrarium non existit; dictique etiam domini consules dicerent et replicarent quod non sufficit quod dicti argenterii dicta vasa et opéra faciant et fabricant de tali argento quod exeat album de igné, ymo, ut dicebant, debent et tenentur dicti argenterii dicta vasa et opéra fabricare de bono et fino argento ad legem duodecim denariorum argenti fini juxta consuetudinem Montispessulani, dicentesque in Montepessulano nulla fiant vasa argentea vel aurea nisi fina et quod argentum finum est et esse débet legis duodecim denariorum argenti fini, et quod dicti argenterii operabantur et faciebant minoris legis, prout manifeste apparebat per diversas rerogationes ^{sic), probàs etassays factas per diversos probos homines tam argenterios quam campsores, quam etiam assertores et alios in talibus expertos, de mandato dictorum dominorum consulum et predecessorum eorumdem seu ad instanciam eorumdem, de vasis et operibus argentels ad instanciam dictorum dominorum consulum captis ab argenteriis predictis et de eorum operatorlis et domibus et ad domum dicti consulatus adportatis pro sciendo, videndo et examinando si dicta vasa et opéra essent bona et de bono et fino argento ut esse debent, prout est per dictos dominos consules fieri consuetum de dicto ministerio et aliis ministeriis dicte ville. Cumque multe rationes, allegationes, oppositiones et deffenciones dicte, allegate et reddite extitissent tam per dictos dominos consules quam per argenterios predictos diversis diebus et temporibus in domo dicti consulatus inter se et etiam coram dominis officialibus et curialibus regiis dicte ville, tandem, post multos tractatus inter partes
1. Les rognures préleyées sur le métal pour subir l'épreuve de la coupelle.
ipsas habitos pluribus diebus et horis, partes ipse scilicet
honorabiles viri domini^ , consules Montispessulani ex
parte una, et Petrus de Caranta, Berengarius de Fabrica, Stephanus Cauves, Johanneô de Claperiis, Johannes Loregue, Johannes Martini, Bernardus Saurelli , Martinus Corbuel, Guillelmus Cabanis, Amquinus de Marmis, Petrus Serras et Raynaudus Ligerii argenterii tenentes operatoria argentarie in dicta villa, nomine eorum et aliorum dicti eorum ministeiii,ex parte altéra, de et eu m voluntate, auctoritate et licencia et assensu venerabilium virorum dominorum in
dicta domo consulatus existentium et presentium, volencium, consencium et auctorisancium, transegerunt, pepigerunt et per viam transactionis et amicabilis compositionis ab inde in antea perpetuum valiture et inviolabiliter et cum effectu observature, se convenerunt partes predicte pro bono publico et bono statu dicte ville in hune modum.
1. Videlicet quod ab inde in antea omnia vasa et alia opéra argentaria que ab inde in antea fient in dicta villa per dictos argenterios et alios quoscumque dicti eorum ministerii eorumque successores in dicto ministerio sint et essedebeant legis undecim denariorum et oboli argent! fini ad minus.
2. Quod fiant duo patroni argenti legis undecim den. et quatuordecim granorum argenti fini, qui patroni sint signati signo sive ponchono Montispessulani, ad quorum exemplar ^'cti argentarii faciant et operentur vasa et alia opéra argentea per eos deinceps in dicta villa fienda, tamen habebunt remedium argenterii in dictis eorum operibus de duobus granis argenti fini, ita quod non possint reprehendi dumtanaen dicta opéra sint ad legem undecim denariorum et oboli argenti fini, quorum patronorum unum teneant domini <îonsules Montispessulani in domo dicti eorum consulatus , ®t alium teneant custodes argentarie.
3. Fiet alius patronus undecim denariorum et oboli signâtes dicto signo sive ponchono Montispessulani, qui perpetuo remaneat pênes dictos dominos consules et in domo dicti
^' Les noms manquent dans le texte imprimé.
consulatus, ad finem quod si contingal fieri asay sive proba de borillas* sive de vasis et operibus argentels per dictos argenteries factis et fabricatis in dicta villa , et assaiatores qui dictos asays sive probas facerent vel haberent suspectos aut dubitarent dictum asay sive probam non esse bene factura, quod eo tune et in eo casu fiât proba, examinatio sive asay de dictis vasis et operibus argenteis sive borilhas cum dicto patrono legis iindecim denariorum et oboli.
4. Transegerunt dicte partes quod quilibet argenterius tenens operatorium faciat aliquid signetum in vasis et cloqueariis ac aliis peciis et operibus argenti pèr eum et in suo operatorio deinceps fiendis et operandis et fabricandis jintequam dicta vasa et alia opéra argentea tradat custodibus pro signando eadem, et quod custodes non debeant signare aliquod opus argenti in dicta villa fabricatum nisi illud opus sit primitus signatum signeto illius qui dictum opus fabricaverit et operatus fuerit.
5. Quod quilibet magister dicte artis seu ministerii argentarie ipsemet tradat suum opus suo signeto primitus signatum dicto custodi pro signando illud opus, et nullus alius pro eo dictum opus tradat dicto custodi nisi talis^ magister esset absens a villa Montispessulani vel infirmitate detentus aut alia légitima causa impeditus, in quo casu aliquis homo certus et notus de operatorio dicti talis magistri absentis vel infirmi aut alia causa justa excusati, cujus nomen per custodes vel custodem dicti ponchoni scribatur , tamcn in omni casu dictum opus sit signatum per dictum magistrum cujus erit ejus signeto, antequam tradatur dicto custodi pro signando illud ponchono Montispessulani.
6. Quod ille custos qui tenebit ponchonum Montispessulani , teneat pênes se unam brostiam pro quolibet tenente operatorium argentarie, in qua brostia ponatur boyrilha illorum vasorum que signavit et signabit ille^ cujus erit
1. Boutons, petits morceaux du métal qui ont été soumis à l'essai de la coupelle.