‹ Documents relatifs à l'histoire de l'industrie et du commerce en FranceChapitre 168 sur 326 · Ma. : madrenai · texte numérisé non relu

Ma. : madrenai

sua et utilitate quam dictas Guillelnius habebat in ea, impossibile erat quln tempore mortis dicti Guillelmi haberet maximam florenorum quantitatem et saltem * quoquomodo non poterat esse quin ipse haberet ad minus quingeiitos vel sexcentos florenos, quodque dictus Guillelmus cum tanta diligencia et ita iitiliter duxerat mercaturani suam, qiiod tempore dicti sui obitus in bonis mobilibus communîter habebat valorem duodecim mille florenorum, et tantum habere ab omnibus notis suis communiter dice^batur et reputabatur, et nichilominus, infirmitate dicti Guillelmi durante et post ejus obitum, dicta Phillipota omnia bona predicta celaverat et maliciose occultaverat, specialiter sigillum argenteum cum cathena dicti quondam Guillelmi, et ea omnia maliciose portaverat tam in domlbus fratrumet Gonsangulneorum suorum quam aliorum, excepta modica quantitate usque ad valorem sexcentum librarum dumtaxat vel circiter que în certoinventario poni fecerat, non obstante quod super obstensione et exhibicione omnium bonorum dicti quondam Guillelmi solempne juramentum prestitisset. Dicebant insuper actores antedicti quod, die lune xxiiii Julii anni octogesimi, dictus quondam Guillelmus fuerat tam gravi infirmitate percussus, quod exinde ipse perdiderat omnem sensum et intellectum et in eodem statu perseveraverat usque ad diem Mercurii circa horam merediei (sic) qua mortuus fuerat, et per^ consequens nunquam potuerat aliquod teslamentum rite et légitime disponere sive ordinare^ et, si aliqua scriptura fuerat per notarium vel alios super disposicione testamentaria dicti Guillelmi facta, hoc fuerat per istum modum , videlicet quod dicta Phillipota certas ordinaciones, legata et alia fecerat per certos notarios scribi secundum sui arbitrium, et ad ipsius et amicorum suorum utilitatem et commodum, et a dicto Guillelmo pecierat si sibi placeret et poterat dixisse quod sit absque eo quod illud quod petebat intelligeret sive aliquomodo cognosceret, quin ymo, ut dicta Phillipota melius dictas fraudes et malicias suas

Page 1