juin
Société en commandite, Societas dicti Ramundi Johannis Angilbaudi et Johannis
Britgerii,
Livre particulier appartenant à Ranoond JeanAngilbaud, changeur tenu par M^ Ramond Raynaud, notaire public de Toulouse. Archives des notaires à Toulouse.
Anno quo siipra * et die ultima mensis Junii, Johaniies Brugerii, mercator Montispessulani, gratis recognovit se habuisse et récépissé habereque et tenere pênes se a provido viro Ramundo Johanne Angilbaudi, campsore Tholose
ibidem présente etc. ^ in societate sive companhia et noraine et ex causa societatis ad médium lucru m et mediam perdam inter ipsos communiter substinendum et dividendum videlicet summam centum scutorum auri boni auri cugni Tholose et legis domini nostri fratris régis, ponderis quodlibet centum dicti auri computando marcham auri ad xxii quadratas de lege et hoc ad illam tenendam et regendam per dictum Johannem nomine societatis in facto cambii hinc ad proximo instans (estum sancti Johannis Baptiste usque ad quod festum presens societas durabit, cum quaquidem summa c scutorum auri idem Johannes promislt et convenit factum cambii excercere melioribusmodis et sicut in omnibus villis et locis quibus fieri poterit tam in Montepessulano quam alibi per patriam, sequendo foros et nundinas et aiia circa dictam societatem et excercitium dicti cambii bene, legaliter et diligenter se habere et laborare ad commune comodum et utilitatem dicte societatis et in fine dicte societatis eidem Gilbaudo bonum et légale compotum in Tholosa reddere et reliqua prestare et recuperato de dicta societate per dictum Ângiibaudum dicto suo proprio et principali capitali in auro quod idem Johannes reddere promisit nisi infortunium, quod absit, in dicta societate eveniret, lucrum quod Deus in dicta societate dederit mediocriter dividere cum dicto Angilbaudo promisit taliter quod idem Angilbaudus de dicto lucro medietatem habebit et idem Johannes aliam medietatem sibi retinebit. Si vero infortunium sive dampnum in dicta societate eveniebat, quod absit, casu fortuito absque culpa tamen ipsius Johannis, totum hujusmodi dampnum mediocriter et equaliter substinebitur et ita fuit conventum et idem Johannes premissa omnia tenere, facere et complere promisit sub expressa yppoteca et obligacione omnium bonorum suorum etc. Renunciavit idem Johannes ad plénum etc. et obligavitse idem Johannes rigori sigillorum majoris Tholose domus communis Tholose parvi regii Montispessulani et curie domini officialis Tholosani et Magalone et qua-