‹ Documents relatifs à l'histoire de l'industrie et du commerce en FranceChapitre 252 sur 326 · Ces etc. dans l'édit · texte numérisé non relu

Ces etc. dans l'édit

1. In primis idem Procopius promisit et convenit eidem judeo presenti, etc. ipsi judeo facere et factas reddere et restituere viginti septem litteras ebreaycas formatas, scisas in ferro bene et débite juxta scienciam et practicam scribendi sunt duo anni elapsi ipsi judeo per dictum Procopium ostensam et doctam, ut dixit, unacum ingeniis de fuste, de stagno et de ferro et hoc hinc per totam ebdomadam proxime futuram.

2. Et dictus judeus promisit et convenit eumdem Procopiuni docere et instruere bene, fideliter et perfecte tingere- [in] granis scarlate et de rubeo et de brasilho et de nigro, videlicet in pannis in sirico, tela, filis et cotono et in hiis premissis eumdem docere perfectam teoricam et practicam expensis suis ipsius Procopi ad dictum cujuslibet in dicta arte artificis et magistri ; et nichilominus dare eidem receptam veram ad tingendum in persico et viridi sine igné.

3. Item fuit de pacto quod idem judeus solvet stagnum et fustes artificiorum sive ingeniorum scripture ebrayce.

4. Item ulterius promisit eidem judeo dare decem florenos monete Avinionis per totam hebdomadam proxime futuram et [judeus promisit] * restituere sibi certa pignora sive ustensilîa, que ipse judeus habet in pignore a dicto Procopio supra dictos decem florenos franca de quibuscumque usuris, interesse et districionibus.

5. Item de pacto idem judeus [promisit et* convenit] nunquam, quamdiu dictus Procopius morabitur in presenti civitate ac partibus ipsius ac aliquibus aliis in quibus dictus Procopius morari contingent neque circumvicinis, alicui mundi dicere, notificare nec quovismodo revelare per se nec per alium ullomodo presentem scientiam in teorica nec pratica et nulli mundi eam docebit neque revelabit eam fuisse ostensam per quemvis.

Promittentes, etc. sub reffectione, etc. Pro quibus, etc. Actum Avinione in domo hereditaria Bartholomei Rancu-

Page 1