‹ Documents relatifs à l'histoire de l'industrie et du commerce en FranceChapitre 78 sur 326 · juillet · texte numérisé non relu

juillet

L'exportation des laines françaises permise à condition que les draps qui en seront faits ne seront vendus quà des Français.

Vldimus sous le sceau du Chatelet de Paris du 28 juillet 1302,

Archives du Nord, B. 459.

Philippus, Dei gratia Francorum rex, ballivis, prépositif, custodibus finiuni et passagiorum regni nostri ad quos présentes littere pervenerint salutem. Cum nos dilecto et fideli nostro comiti Hanonie, de speciali gratia, duximus concedendum quod lane de regno nostro ad villam Valencenas et de Malbeuge comitatus Hanonie licite transvehi valeant et deferri ad nostre beneplacitum voluntatis, constitutione seu prohibitione contraria non obstante, ita tamen quod lane ipse vel panni taciendi ex eis de dicto comitatu Hanonie

extrahi nequeant nec distrahi seu vendi nisi duntaxat mercatoribus seu gentibus regni nostri, super quo majores, scabini, jurati et alii rectores villarum ad quas lanas ipsas deferri et in quibus pannos hujusmodi fieri contigerit, prestent coram gentibus nostris ad hoc specialiter deputandis a nobis juratoriam cautionem, mandamus vobis quatenus lanas ipsas ad villas deferri predictas, juxta hujusmodi nostre concessionis gratiam, permittatur quamdlu nostre placuerit voluntati. Actum apud sanctum Germanum in Laya, die jovis post festum Magdalene, anno Domini millesimo CGC® secundo.

Page 1