CAPITULUM IV
PROBATUB SUPREMA SIVE MONARCHICA PONTIFICIS P0THSTA3 AB IPSIS CONCILIIS ŒCCMENICIS.
PROBATOR EX IPSIS CONCILIIS.
Contendit Febronius supremam potestatem cum infallibilitatis praerogativa in definiendis quaestionibus de fide, tantura generalibua Conciliis, non autem Petro ejusque successoribus fuisse promissam. Sed ne verba inutiliter proferamus, punctum iu quo rei substantia consistit aggrediamur.
Quaero : Si probabo ipsa generalia Concilia tribuere Pontifici supremam potestatem , quis negare poterit Papam esse infallibilem et Conciliis superiorem? Sed ubi, dicet Febronius, in Conciliis sancita manet propositio hsec, quod Papa sit infallibilis Conciliisque superior ? Non equidem in aliquo Concilie hœc propositio bis praecipuis terminis expressa exstat ; sed plura Concilia dicunt Papam esse Caput, super omnem Ecclesiam potestatem babens ; — dicunt Papam esse Vicarium Christi, immédiate ab eo constitutum , et ideo aiunt omnia tenenda quae ab ipso definiuntur; — dicunt Papam habere potestatem supremam in universa Ecclesia, et ideo omnes fidei queeationes ab eo decernendas esse ; — dicunt Pontificias definitiones non posse immutari, eo quod Papa est organum Spiritus Sancti; — dicunt a Pontiôcis sententiis ad alium superiorem non esse recursum ; — dicunt, extra casum hseresis, Papam nuUo modo alterius potestatis judicio subjici; — dicunt demum non esse licitum appellare a Papa ad Concilium, sed bene a Concilio ad Papam.
His positis, quis asserere poterit Papam esse fallibilem et Concilio Bubjectum ? — Videamus si vera sunt quae hic prsenotavimua.
CAT. IV. PROBATUR EX co>'cn,iis. § I. 553
1° In Concilio I Nic.Tno dictum fuit : Illc qui tenet Sedem Romce, caput est et princeps omnium patriarcharum ; quandoquidem ipse est primus sicut Petrus, oui data est potestas in omnes... populos, ut qui sit Vicarius Chris ti ... super universam Ecclesiam Christianam. ; et quicumque contradixerit , a Synodo excommunicatur. ^ Nota : Gui data est potestas in omnes populos,... super universam Ecclesiam Christianam.
2" In Concilio Chalcedonensi, sub Sancto Leone I, dictum fuit : « Primatem diœceseos ; ^ » id est Episcopum Rom,anum ; nam grœca vox hujus Canonis [ë^apXoi;) non proprie primatem,, sed principem significat; solus vero Romanus Pontifex est princeps christianœ diœceseos.'^ Adverte : « Non prim,atem,, sed principem, significat; » quibus verbis suprema auctoritas Pontificis designatur ; quamvis autem Patres aliquoties Papam promiscue prim,atem ac principem, vocent, tamen pro eodem primatem ac principem accipiunt, ut infra videbimus.
Prseterea in eodem Concilio refert Sanctus Thomas dictum fuisse : Omnia ah eo (scilicet a Leone) definita teneantur, tamguam a Yicario Apostolici Throni.*
Insuper in Actione II, cum lecta fuerit in Concilio Sancti Leonis epistola, ubi instructio a Pontifice mittebatur eorum quae credenda erant juxta id quod ipse jam prius contra Eutychetem definierat, ab omnibus prolatum fuit : Hœc Patrum, fides, om.nes ita credimus;... Petrus per Leonem locutus est.^ Sed attentius perpende verba relata a divo Thoma : Om^iia ab eo definita teneantur ; et cur ] tamquam a Vicario Apostolici Thro7ii.
3** In Concilio Lateranensi III, ut habetur in capite Licet, dictum fuit tjuod cum de particularibus Ecclesiis agitur, dubia superioris judicio definiri debent ; sed cum agitur de Sede Apostolica, sic fuit declaratum : In Romana vero Ecclesia spéciale aliquid constituitur, quia non poterit ad superiorem recursus haberi.^ Si a Papa ad alium superiorem non patet recursus, Papaergo caput supremum reputatur; ac si est supremum, omnes ei parère debent, ne velimus dare plura capita suprema, propter quœ innumerabilia schismata in Ecclesia postea orirentur.
(1) Can. 39 {Coll. reg. t. S.) (2) Can. 9. — Labb. t. 4 col. 775.
(3) Inter Not. Binii. — Labb. t 4. col. 966. et Coll. reg. t. 9. p. 422.
(4) Contr. error. Grœcor. c. 32. (5) Act. 2. (6) Cap. Licet. 6. de Elect.
4° In Concilio Constantinopolitano IV, sub Adriano II, Nicolaus papa, qui Adrianum antecessit , fuit appellatus Organum Sancti Spiritus ; ^ ab organo Sancti Spiritus audiri nequeunt nisi infallibilea veritates.
Deinde Patres Concilii dixerunt : Neque nos sœie novam de illo judicio sententiam ferimus, sed jam olim a Sanctissimo papa Nicolao py^onunciatam , qitam nequaquam possitrAics immutare.^ Definitiones igitur poûtificias ipsi Patres Concilii fatentur non posse a Concilio mutari.
Deinceps iidem Patres, postquam Synodum subscripserunt, hsec addider-unt verba : Quoniam, sicut prœdiximus , sequentes in omnibus Apostolicam Sedem (nota hic Sedem ApostoUcam non esse quidem Concilium, ut aliqui interpretari malunt, eamque confundere, sed Romanam esse Ecclesiam), et observantes omnia ejus constituta, speramus ut in una comniunione, quant Sedes ApostoUca prœdicat, esse mereamur, in qua (nota) est intégra et vera Christianœ Religionis soliditas.^
En quomodo Concilia loquuntur de Pontificis infallibilitate, et consequenter de sua potestate suprema; hsec enim duo invicem necessario connectuntur, quia auctoritas Papse non posset esse infallibilis, nisi simul suprema existeret.
5° In Concilio Lugdunensi II (hoc Concilium nimis urget adversarios, et ideo in eo diutius morandum), sub Gregorio X congregato, anno 1 274 , concursu 500 episcoporura , dictum fuit : Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plénum primatum et principatum super universam Ecclesiam obtinet, quem se ab ipso Domino in Beato Petro,... cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis PLEMTUDi.NE, vccepisse veraciter et humiliter recognoscit.* Attende >^ cum potestatis plenitudine ; » potestas plena nequit esse nisi suprema, absoluta, et independens; alioquin plena dici non posset.
Prseterea a.dduntur ibi hœc notabilia verba : Et sicut prœ cœteris tenetur (ipsa Romana Ecclesia) fidei veritatem defendere, sic et si guœ de fide subortœ fuerint quœstiones, suc dkbent judicio definiri.^ Ergo fidei qusestiones a Papa debent deflniri ; et consequenter eju« definitiones sunt infallibiles et aliorum judicio minime subjectae.
(1) Régula 2. (2) Sess. 5. (3) Act. 1. Libell. Adrian.
(4) Epist. Mich. imper, ad Greg. X. (5) Ibid.
CAP. rv. PROBATUR EX CONCILIIS. § I. 555
Hsec fuit confessio fidei facta in Concilio a legatis imperatoris Michaelis Paleologi; et ipsamet fuit postea a toto Concilio acceptata, ac prima fuit Constitutio in Concilio édita, fatentibus Patribus : Suprascripta fidei veritate, prout plene lecta est et fideliter exposita, veram, sanctam, catholicam, et orthodoxam fidem cognoscimus et acceptamus, et ore ac corde confitemur quod vere tenet, et fideliter docet, et prœdicat Sancta Romana Ecclesia.^
Advertantur singularité!' verba supra relata : Si quœ de fide suhortœ fuerint quœstiones, siio debent judicio definiri. Episcopus Bossuet^ non habens ad hanc Concilii sententiam quid respondeat, opponit quod etiam Facultas Parisiensis plures prodit definitiones circa res fidei, sed non ideo illœ infallibiles sunt. — Sed respondemus : Facultas Parisiensis définit quidem plura dubia fidei, sed nemo asserit nec crédit quod fidei qusestiones omnes a Facultate Parisiensi definiri debent, prout dictuni fuit de Pontifice in Concilio : Suo debent judicio definiri. Haec sola- confessio hujus œcumenicae Synodi ex 500 Patribus compositse , mihi videtur quod satis esse deberet ad ora adversariorum omnino occludenda.
Insuper dixit Concilium, ut supra notavimus, quod Ecclesia Romana super universam Ecclesiam summum et plénum, principatum. obtinet cum potestatis ple?iitudine ; quapropter, cura Papa aliquid de fide définit, non définit nisi ut Ecclesiae universalis princeps et caput, oui veritatem fidei tueri spectat ; idcirco tota Ecclesia stare tenetur omnibus quse Pontifex decernit.
Praeterea Concilium declaravit in quo consisteret illa plénitude potestatis quapollet Pontifex, dixitque : Potestatis plenitudo consista, quod (Romana Ecclesia) Ecclesias cœteras ad soUicitudinis partem admittit (en communicatio jurisdictionis quae a Papa fit ad alios episcopos) , sua tamen observata prœrogativa , tuni in generalibus Conduis, tum in aliquibus aliis semper salva.^ " Prserogativa , • nempe quod omnes qusestiones fidei « suo debent judicio definiri, » ratione suae infallibilitatis, juxta id quod scribit Sanctus Bernardus de Pontifice locjuens : Istam infallibilitatis prœrogativam constantissima perpetuaque Sanctoruyn Patrum traditio commonstrat.
6" Item in Concilio Viennensi, celebrato anno 131 1 sub Clémente V, approbata fuit ejusdem Pontificis declaratio, quse habetur in Clemen-
(1) Ibid. (2) Dcfens. Déclarât, l. 7. c. 56. (3) Lac. cit.
556 APPENDIX I. VINDICI^, ETC.
finis, ubi Clemens, loquens de qusestionibus fîdei, dixit : Nos ad tam prœclarum testimonium* . . . Apostolicœ considerationis , ad quam dumtaxat hœc declarare pertinet, acieyn convertentes , sacro approbante Concilia, dedaramus , etc.^ Nota : « Ad quam dmntaxat hœc declarare pertinet. »
7° Prseterea in eodem Concilio Constantiensi, in quo adversarii contendunt declaratum fuisse Papam suprema potestate carere, approbâta fuit epistola Martini V, ubi praecipiebatur interrogari suspectes de haeresi : Utrum credant quod Papa... sit successor Beati Pétri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei f *
Idemque Febronius^ scribit : Concilium Constantiense sententiam damnât Joannis Wiclefi : « Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias.^ » Addit tamen Febronius, ne prsejudicium sibi injiciat, Concilium in hoc haud ultra condignum favisse Pontifici. Sed ipse proférât quidquid velit, omnes intelligunt, ut scribit cardinalis Bellarminus,^ potestatem supremam esse illam quae nec majorem nec sequalem habet.
8° Prseterea in Concilio Florentino (de cujus Concilii decreto sub initio jam mentionem fecimus, sed hic prolixius de eo tractandum), in ultima sessione dictum fuit : Definimus Romanum Pontiflcem in universum orbem tenere primatum,, et... successorem esse Beati Pétri, totiusque Ecclesiœ Caput, et Christianorum. Patrem, ac Boctorem existere, et ipsi in Beato Pctro... regendi Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etum in gestis œcumenicorum, Conciliorum et in sacris Canonibus continetur.^
Si igitur Papa est Doctor totius Ecclesiœ, infailibilis omnino habendus est ; aliter Ecclesia tota ab eodem suo doctore posset esse decepta. Insuper, si Papa plenam habet potestatem regendi Ecclesiam, necessario superior Conciliis esse débet; aliter, si Concilio subesset,
(1) Clementinar. l. 1. tit. 1. De summa Trinit.
(2) Bulla » Inter cunctas. « (3) Loc. cit. c. 2. § S. n. 1.
(4) Sess. 8. propos. 41 Wiclefi. (5) De Concil. et Eccl. l. 2. c. 17. (6) Sess. ult. Def. — Labb. t. 15. col. t167.
(*) Id est Joannis Apostoli [Joan. 19. 33-35), cujus verba Summus Pontifex •upra adduxerat Editor.
CAP. IV. PUOBATUR EX CONCIMIS. § I. 557
Patres Florentini nequaquam asserere potuissent illi a Christo plenam potestatem esse traditam.
Dicitur in fine : Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur. Ergo ipsamet Concilia in eorum Actibus, et sacri Canones ostendunt ad Papam pleaam potestatem regendi Ecclesiam pertinere. At Febronius aliter legit verba illa in aliis exemplaribus, nimirum : « Juxta eum modum qui in gestis œcumenicorum Conciliorum, et in sacris Cano^iibus continetur, « sublato verbo etiam; et sic deinde explicat Papam habere quidem plenam potestatem, sed juxta modmn, sive limitationem, quœ in Actibus Conciliorum, et Canonibus continetur. Sed particula illa etiam, qtise magni ponderis est, legitur in pluribus exemplaribus, quae inveniuntur apud quinque bibliothecas,* ut observât pater A-Bennettis.' Quamobrem verba « quemadmodum etiam, continetur, » non prse se ferunt potestatis limitationem, sed demonstrant quod plena potestas expresse est tradita Pontifici etiam in Actis Conciliorum et in sacris Canonibus, prout rêvera expressum fuit supra in aliis Conciliis, nempe iû Nicseno I et Lugdunensi II : vide supra, pag. 553 et 554.
Inquit Febronius quod sua lectio magis congruit cum textu graeco eorumdem verborum ; at sedulo advertendum cum Tournely , quod versio nostra latina Abrami Candiotti seque ac greeca fuit a Patribus approbata et inserta in Actis Concilii, atque ab Eugenio IV et imperatore Michaele subscripta : Certum esse (ait Tournely) grœca œque ac latina Concilii Florentini Acta, sacro approbante Concilio, Eugenii nomine esse édita ; porro in Actis latine exaratis sic legitur : « Quemadm,odum etiam, etc. » Id vero ita esse constat ex Concilii codicibus, qui in nobili bibliotheca Colbertina, Eugenii ac Michaelis imperatoris signis muniti, asservantur. His positis, verisimilius est lectionem grœcam traductam fuisse ex latina, quam latina ex grseca, eo quod Papa et maxima Patrum pars ex latinis erant. Prseterquam quod naturalis et proprius sensus aliorum verborum decreti omnino consonat particulis illis etiam et continetur; si enim Concilium illis aliis verbis quse adversariis placent, « Juxta eum modum qui in gestis Conciliorum... continetur, « declarare voluisset quod potestas
(1) Privilégier. Roman. Pontif. Vindic. p. ■/. a. o. § 1.
(*) Nempe -. de Medicis, de Custello Sancti Àngeli, Valicana, Colbertini, et FesoJina Fratrum Minorum. EdUor.
558 APPENDIX 1. VINDICI/E, ETC.
Pontificis restricta est intra limites a Conciliis et Canonibus prïescriptos, non quippe dixisset prius, Pontifici a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, sed tantum ei traditam esse potestatem juxta eum modiim qui in gestis , etc. ; nam habere plenam potestatem est quidem oppositum limitatse. Praeterea non dixisset « contineticr, « sed potius « juxta eum modum qui in gestis, etc., » limitatur, vel explicatur, aut tribuitur; sed dixit « continetur, .. verbum quod correspondet plenae potestati traditse Pontifici, juxta eloquia antecedentium Conciliorum, et prsesertim Lugdunensis II, ubi dictum fuit : Romanus Pontifex est (Pétri) successor, eum, potestatis plenitudine.^
Febronius tandem, ut ab omnibus istis difficultatibus se expédiât, sic dictitat : Tertium (subjungendum videtur), quod in eadem. Tridentina Synodo a Gallis pernegatum fuerit Florentine inter generalia Concilia locum, dandum esse , quippe quod ex qiiibusdam, Italis et quatuor solum Grœcis Patribus compositum fuit.^ Sed in hoc ipsi Galli Febronio adversantur ; nam pater Boucat,^ pater Annatus, auctor Dictionarii portatilis Conciliorum,, laudant Florentinum pro certo Concilio œcumenico. Item Jueninus^ quatuor rationibus prolixe id probat, et respondet in Gallia de eo fuisse dubitatum tantum donec res discussse non fuerint, non autem postea. Mira res ! Febronius vocat générale Concilium Basileense, quod a sola Gallia œcumenicum reputatur ; negat autem Florentinum esse générale, quoniam a sola Gallia (ut innuit) refutatur. Sed rêvera nec a Gallia refutatur.
Attamen Febronius novura et generalius excogitavit responsum, que ab omnibus istis prolatis Conciliorum sententiis brevi se expedit. Ipse, loquens primo de DecretalibuE ab Isidore collectis, editis in lucem circa annum 843, et deinde adoptatis ac etiam in suo Décrète a Gratiano adauctis, inquit^ ex bis falsis decretalibus valde pontificiam potestatem exaltatam fuisse. Sed immerito id supponit ; non enim ab hujusmodi documentis , sed a sententiis Conciliorum et Patrum, Sacris Scripturis innixis, potestas Pontificis suprema patefacta exstitit.
(1) Epist. Mich. imper, ad Greg. X. {2} Lac. cit. c. S. § 4. n. 5.
(3) Theol. Patr. De Concil. a. 2.
(4) Instit. Theol. proleg. diss. 4. q. S. c. S. a. i8. § o.
(5) Loc. cit. c. y. § 8. n. 10.
CAP. IV. PROBATL-R EJC CONCILIIS. § 1. 559
DeÏQceps progi'editur Febronius ad loquendum de Conciliis geaeralibus, et usque eo pervenit ut audacter asserat aliquas seatentias, quse eumdem redolent spiritum (uempe falsitatis) de quo Decretalia Isidori imbuuntur, etiam in Actis publias Conciliorum intromissas fuisse; sed addit istas nullum prsejudicium veritati postmodum patefactse attulisse ; tune enim, ait, homines in saeculis obscuris versabantur, sed hodie, rébus melius dilucidatis, melius etiam judicium de légitima potestate Pontificis fertur quam protulerunt antiqui nostri patres falsis illis documentis decepti. Transcribaraus hic ejus verba, ne aliquis in hoc me nimis Febronium gravare suspicetur. Postquam ipse falsitatem decretalium exaggerat, sic pergit : Et nonnulla eumdem spiritum redoîentia in Acta publica Coticiliorum etiam generalium irrepserunt, quce nullum veritati post detectœ prœjudicium générant; dum hodie historiam sacram et A.cta eccîesiastica septem vel octo primorum sœculorum in fontibus scrutamur, multo certius de genuina potestate Summi Pontificis, quatenus ea rêvera ex Deo est, judicamus quam patres nostri falsis illis documentis innoceyiter delnsi.^ Addit : Si enim ignorantia et excessus superstitionis obfuit quominus obscurata per aliquot sœcula nosceretur Veritas et justi ecclesiasticœ potestatis limites, nihil impedit quominus qiiœ errore maie inducta sunt, nunc, cognita veritate, restituantur in legitimum statum.^ Et alibi addit quod in saeculis IV, V, et VI, plura de Pontifice tacite ab Ecclesia, aut expresse a Conciliis, dicta fuèrunt in obsequium Rumanse Sedis : Quœ seculis IV, V, et VI, Romanis Pontificibus ab Ecclesia tacite, aut a Conciliis expresse, in reverentiam primée Sedis attributa sunt.^ Ergo, etiam infra prima octo ssecula, a Conciliis plura Pontifici attributa sunt, non juxta veritatem, sed tantum in reverentiam primse Sedis?
Quoad Decretalia Isidori, non intendo orania illa ut légitima tueri ; scio enim plura eorum, maxime circa epistolas Pontificum, esse aut falsa, aut saltem adulterata, aut mutata quoad nomina auctorum. Respectu vero ad Decretalia Gregorii IX, Bonifacii VIII, et démentis V, lego hos Pontifices ad trutinam illa revocasse (prout Gregorius colligere ea fecit, discutere, resecatis superfluis, per Sauctum Raymundum), ac prsecepisse de ipsis tam in judiciis quam in scholis usum fieri. Idcirco dico bis decretalibus onuiino pbtemperandum;
(1) Loc. eu. (2) Loc. cit. c. 8. § 6. (3) Ibid. § 5.n S.
quamvis enim Pontifices prsefati aliqua eorum ex falsis foatibus hausissent, vira tamen legis ipsis tribuerunt ; quod et Justinianus fecit, dicens : Omnia merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas.^
Quoad illud autem quod ait Febronius, nempe quod in Acta Conciliorum irrepserint nonnulla redoleatia eumdem spiritum Decretalium Isidorianorum, quia tune patres nostri versabantur in sseculis tenebrosis, in quibus latebant veritates quae hodie detectae sunt, et ideo melius nunc judicatur de potestate Pontificis quara patres nostri , falsis illis documentis delusi, judicarunt, inter hos hodiernos illuminatos nolo esse ; sed malo delusis antiquis Patribus adhaerere, qui in Conciliis œcumenicis locuti sunt ; et sic me gerens, credo non posse errare, quoniam illi, de auctoritate Pontificis agendo, deludi non poterant. Et ita arguo : Quod Papa circa definitiones fidei infallibilis aut fallibilis sit, quodque in auctoritate sit Conciliis superior aut inferior, est res principaliter ad fidei regulam pertinens; unde Spiritu Sancto incumbebat ut in Conciliis illis declararetur quis in Ecclesia, Papa aut Concilium, auctoritatem haberet infallibiliter definiendi qusestiones fidei, ut fidèles de iis quse credere debent raanerent certi, nec perpetuo errarent. Propterea absolute dico non potuisse Deum permittere quod oecu,menicae Synodi falsis documentis in hoc puncto deluderentur, ut Febronius vult nobis suadei'e, et ita deinceps totum christianum orbem in rébus fidei deciperent. Hinc malo credere sententiis prolatis a Conciliis sseculorum ignorantise quam illustrationibus deinde peractis a Febronio suisque sociis in sseculis illuminatis ; habeo enim pro certo, légitima Concilia generalia Spiritus Sancti assistentia frui, et ideo errare non posse. Admiror interea animum Febronii, qui Sedem Romanam, semper et ab omnibus Ecclesiae Patribus et principibus veneratam, deludere et deprimere tamquam sedem ignorantiae, deceptionis, et superstitionis progreditur.
9° Praeterea celebratum fuit Concilium Lateranense V, sub Leone X, ubi, postquam reprobatum fuit decretum conciliabuli Basileensis de superioritate Concilii , declaratum fuit Papam praeesse Conciliis : Solum romanum Pontificem , tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, tum Conciliorum indicendorum, transferendorum ,
(1) Codex, l. 1. tu. 17. De veteri Jure enucleando. t. § 6.
CAP. IV PROBATUK EX (ONCn-IIS. § I. 561
ac dissolxendorum plénum jus et potestatem habere, nedum ex Sacrce Scripturœ testimonio, dictis Sanctorum Patrum, ac aliorum Pontiflcum, sacrorumque Canonum decretis, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat (et hoc quam bene consonat verbis praecedentis Synodi Florentinae superius relatis : Quemadmodum etiam iti gestis Conciliorum œcumenicormn et in sacris Canonibus continetur), quorum aliqua referre placuit, etc.^
Ac proinde ibi referuntur Concilia quse his Pontificum prœceptis jam pridem obtemperaverant, nimirum Ephesinum I Cselestino, Chalcedonense Leoni, Synodus VI Agathoni , et Synodus VII Adriano; ac postea Concilia qute approbationem a Poutificibus expostulaverant et obtinuerant.
Dicunt Dupinus 2 et Launojus quod illa propositio : .. Tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, « non fuit principalis, sed incidens; posita enim fuit ut ratio qu£8 falsa esse poterat. — Sed respondetur, non quidem per incidens illam appositam fuisse, sed tamquam veram declarationem ; nam Concilium ibi declarare voluii Papam, tamquam super omnia Concilia auctoritatem habentem, jjosse ea suo arbitrio convooare, transferre, et dissolvere.
Scio adversarios hoc Concilium uti générale non admittei-e . dicentes inter alia, quod episcopi in eo neque ad numerum centeuai-ium pertingerint. — Sed ostendit cardinalis Bellarminus^ nihil huic Concilie dofuisse ut esset œcumenicum et legitimum; fuit enim légitime convocatum ; fuit omnibus apertum, quod profecto sufficit ad illud générale reddendum ; Patres fuerunt 107, ibique verus certusque Pontifex praesedit ; quapropter Concilium hoc communiter pro légitime habitura fuit, prout cum Bellarmino illud habuerunt cardinalis Baronius,* Cabassutius,^ Thomassinus, Graveson," etc.
Replicant adversarii : Saltera hoc Concilium non ab omnibus receptum est. — Sed huic respondet idem Bellarminus' id pariim i-eferre, quia Conciliorum décréta i)0puli approbatione aut acceptatione non indigent, ut certum est apud omnes, praesertim ubi agitur
(1) .S'cts. //. — liulUc ■' Paftor œtern. » (Coll. reQ. t. Ji.)
(2) De antiq. Eccl. Discipl. diss. 6. § 8.
(3) De Concil. et Eccl. l. 2. c. 17.
(4) Continuât. Spond. ann. •/J//-/J/7.
(5) Note, eccles. Conciî, sœc. XVI. (G'< Sœc. XVI. cullo'j. •'*. (7) Loc. cit.
562 APPENDIX I. VINDICI.^, ETC.
de re ad fidem spectante, sicut hsec erat, juxta id quod supra diximus.
Ergo, dicent, numquid heereticus est qui hoc Concilii decreîum non sequitur? — Respondet Bellarminus : non est haereticus, quia taie decretum non est in forma Canonis extensum ; sed a magna temeritate non est excusandus : Quod vero Concilium hoc (verba Bellarmini) retn îstarn non definierit proprie (Canone formali) ut decretum fide catholica tenendum, dubiutn est; et ideo non sunt proprie hœretici qui contrarium sentiunt ; sed a temeritate magna excusari non possunt.^
Inquit episcopus Bossuet in sua. De f ensione Declarationis (si vere ipse iibri illius auctor fuit) de hoc Concilio loquens iPro certo œcumenicum haberi, Bellarmini fliictuatio non sinit.^ Sed Bellarminus non fluctuât, sed tenet pro certo Concilium illud fuisse œcumenicum ; dubitat tantum an heereticus dici possit, qui decretum de auctoritate Pontificis super Concilia non amplectitur; cseterum pro certo habet hune magnée temeritatis notam evitare non posse. Et Bellarmino adhsesit doctor sorbonicus Duvallius, qui scripsit circa annum 1712, dixitque opinionem oppositam de prsestantia Concilii supra Pontificem non posse excusari saltem a temeritate inobedientise : A temeritate inobedientiœ vise potest excusari; fovet enim ut plurimum inobedientiam, et dissidia multa magnosque tumultus excitavit.^
Dixi superius : « Si vere (ipse Bossuetus) Iibri illius auctor fuit; » nam plura adsunt argumenta quod opus illud valde ab aliis fuerit adulteratum, aut saltem quod Bossuetus noluerit illud pervulgari, dum ipse post comitia anni 1682, in quibus Declaratio Cleri Gallicani -de Concilii superioritate prodiit, aliis 22 annis supervixit ; at liber non prius tjpis éditas fuit quam anno 1730, nempe 26 annis post Bossueti obitum.
10° Sententiis Conciliorum addo illam quœ habetur in Concilio Tridentino, ubi dicitur : Merito Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt pecidiari judicio reservare.^
Hujusmodi Tridentini notabile dictum nihili facit Febronius; nam sic de illo loquitur : Ea (verba) generaliora sunt, nec exprimunt a
(1) Loc. cit. (2) Append. l. 2. c. 8.
(3) De supr. Rom. Pontif. Potest p. 4. q. 7.
(4) Sess. 14. de Pœnit. cap. 7.
CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. § I. 563
quo, et qidbus gradibus, ac quoad quas partes, suprema hœc potestas Romano Prœsuli in universa Ecclesia tradita fuerit; nihilque ùnpedit qv.ominus credamus reservandorum nonnullorum graviorum peccatormn potestatem ab Ecclesia seu Concilio Supremo Pontifici permissam fuisse.^
Inquit igitur Febronius primo loco verba Concilii non exprimere a quo hsec suprema potestas tradita fuerit Pontifici; et ex eo inducitur credere quod illa potestas reservandi sibi crimina graviora a Concilio ipsi tradita fuerit. — Sed Febronius nihil bene ratiocinatur ; si enira potestas quam habet Pontifex, est suprema, nequit iUa dici tradita nisi a Christo. Nec ullo modo intelligi potest tradita a Concilio, ut credere vult Febronius; nam, si potestas suprema apud Concilium erat, non poterat ipsa a Concilio in Pontificem transferri, quia nuUus superior potest suam supremam potestatem in alium transferre, aut saltem transferre non potest quin seipsum de ea exspoiiet; alioquin in ejusdem rei gubernio darentur duœ supremae potestates, quaj consistere non possunt. Quod si unquam suprema illa potestas transferretur in alium cum dependentia a transferente, non esset amplius suprema, sed subordinata; potestas enim suprema est illa quse non dependet ab alio, nec superiorem, nec tequaleœ habet. Quomodocumque autem dicatur, semper ac verum est quod Papa habet supremam potestatem, ipsa débet esse absoluta et iudejjendens. Potestas autem dépendons quie communicatur alteri , poterit dici quidem plenaria, sed non suprema; etenim plenaria excludit restrictionem, sed non depeudeutiam ; suprema vero excludit omnem restrictionem et omnem dependentiam a quocumque superiore ; et ideo plenaria communicabilis est et revocabilis ; suprema autem est iucommunicabilis et irrevocabilis ab homine. Dico ab homiue; nam omnis potestas est a Deo ; Deus autem, sive Christus, qui est rector rectorum et caput supremum Ecclesiae invisibile, constituit in terris Pontificem caput supi^emum visibile, ab omni alio ten-eno superiore independens.
Insuper secundo loco objicit Febronius quod verba Tridentini non exprimunt quibus gradibus ac quoad quas partes haec syprema potestas in universa Ecclesia Pontifici tradita fuerit. — Neque hoc recte oppouit; etenim, cum Concilium dixerit Pontificis potestatem esse
(1) Loc. cit. c. 5. §4. n. 6.
504 APPKNDIX I. VINDICTE., ETC.
supremam , necessario intelligenda est potestas universalis quoad oinnes gradus et partes; si enim pro omnibus gi-adibus et quoad omnes partes non intelligeretur, amplius suprema non esset.
Ergo, instabit Febronius, a Tridentino qusestio decisa est pro Pontitice? — Non est decisa in terminis, neque cum Canone formali, sed decisa est in substantia.
Uno verbo igitur ^^ suprema ^^ Concilium hanc qusestionem magnam decrevit ? — Utique , respondeo ; illo uno verbo « suprema » satis decrevit, aut supponit decretum ; quia tota qusestio in hoc tantum consistebat, an Pontifex in universa Ecclesia supremam potestatera haberet; atque id quippe Concilium declaravit illis verbis : Pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita.
§ II