APPENDIX III. CANONES
orationi vacetur, castitati mentis et corporis incumbenditm ;^ quis autem nuac inférât noa licere quadragesimse terapore opus conjugii ? — Vide Benedictum XIV. ^
Canon III. — In iis quaestionibus in quibus de valore alicujus rei agitur, puta mati'imonii, frustra Pontificum décréta citantur qua? solum illicitum aliquid statuant. Sic, si de matrimonii clandestini valore quieratur, perperam altegaretur Siricii decretum ^ volentis sacerdotali benedictione obsignari sponsalia de futuro; nam, ne dicamus promissionem etiam matrimonii inanem fuisse sine sacerdotis benedictione, dicendus est Pontifex prseceptum tantummodo imposuisse quod illicita redderet, non invalida, sponsalia absque .sacerdotis benedictione. — Confer Benedictum XIV. "♦
Canon IV. — Pontificis decreto aliquid universim permittenti non derogatur per subsequentia décréta quee in specialibus quibusdam casibus illud limitant. Innocentius III, verbi gratia, ait : Cum clericis quoqiie no7i pennittas niulierculas habitare, nisi forte de illis personis existant, in quibus naturale fœdus nihil permittat sœvi criminis suspicari.^ Contra, Nannetense Concilium incerti anni, cujus Constitutio inserta fuit compilationi Decretalium Gregorii IX, etiam matrem, aniitam, sororem a clericorum domibus excludit, scilicet, cum de hoc aut illo agitur cujus depravati sunt mores et cum qualibet prorsus muliere consuetudo suspecta. Itaque, uti scite monet Benedictus XIV, ^ Decretalis Innocentii III regulam constituit universalem communiter observandam; decretum autem Nannetense, a Gregorio IX probatum, ponit regulse limitationera in specialibus tantura quibusdam eventibus adhibendam.
Canon V. — Pontificis aliquid permittentis verba non licet ad sensum trahere catholico dogmati repugnantem, aut ab obvio verborum, quibus decretum illud editum est, sensu alienum. Contra hune Canonern peccant qui Innocentii I verba in epistola ad Decentium : Quo (o!eo sacro) ub episcopo confecto, non soliitn sacerdotibus, sed omnibus uti christianis licet, in sua aut suorum. necessitate ad iingendum;' qui, inquam, ita litec interpretantur, ut omnes christianos
(1) Resp. ad Bulgar c. 9. — Labb. t. 8. col. oSf.
(2) De Synodo diœces. l. 5. c. i . n. 8.
(3) Epist. ad Himerium Tarracon. c. 4. — Labb. t. 2. col. 1019.
(4) Loc. cit. l. 8. c. 42. n. 5.
(5) Cap . A 7iobis , de cohabit . cler . et mulier . {6) Loc. cit. t. H . ci. n.7. (7) Epist. ad Decentium. — Labb. t. 2. col. iS48.
IN USU POXTIF[Cr()Rr:M DECRKTORUM SFRVAXDI. ^(03
Kxtremae Unctionis ministros Innooentius judicavit. Porro . cum Maldonato' aliisque a Beaedicto XIV citatis,^ verisimillimnm est locutum fuisse Innocentium de unctione non activa, sed passiva, hoc est, non de collatione, sed de receptione Sacramenti, quum essent qui oleo sancto solo inungi posse censerent, a quibiis conficitur, saeerdotes. Certe ipsum verbum uti hoc indicat.
Canon VI. — Si Pontifex aliquid concédât quod prius negaverat, ex prioi-e illa negafione, quid per ipsum deinde licuerit, optime intelligitur. Hinc, quum Sanctus Gregorins Magnus^ in epistola 26, Calaritanis presbyteris facultatem nngendi in fronte baptisatos infantes concedit, quam iisdera epistola 9 denegaverat,^ de unctione confirniatoria locutum illura fuisse constat etiam epistola 26, quum manifestum sit eam unctionem prius epistola 9 fuisse illis a Ponlifice denegatam. — Vide Benedictum XIV. ^
Canon VII. — Privilegiorum per Pontificem universalis abrogatio non impedit quominus alicui abrogata privilégia iterum per alium Pontificem aut etiam per eumdem concedantur. Hinc, etsi communi scriptorum suffragio post Sancti Pii V Constitutionem « Sanctissimus in Christo, » non licet ullibi celebrare missas in pervilegio Nativitatis ante mediam noctem, este ex vi pi'secedentium privilegiorum id olim in Ecclesiis aliquot obtinuisset, tamen is mos etiamnum in quibusdam Venetiarum templis licite persévérât, vel ob alia privilégia posteriore sevo indulta, vel ob veterum privilegiorum confirmationem. — Coafer Benedictum XIV.«
Canon VIII. — In pontificiisConstitutionibus qnœ aliqnid faciendum prsecipiunt, notandum est cumprimis quos illsc afficiant. tum quae ad illud prsecipiendum rationes Pontificem impulerint.
Consectarium I. Ex Decretali Innocentii III qua presbyteris apud Constantinopolim constitutis districte prohibetur ne Confirmationem conférant, maie infertur irritam esse illicitamque Confirmationem a Grsecis sacerdotibus coUatam. Nam Innocentius de latinis sacerdotibus expresse loquitur. — Vide Benedictum XIV.'
(Jonseciariimi II. Grœcis sacerdotibus universim non licere Confirmationis Sacramentum conferre , etiam maie infertur ex Nicolai I
(1) /n Marc. 6. 13. (2) Loc. cit. / 8. c.4.u. S.
(3) Epiât, l. 2. ep. S6. (4) Ibid. epist. 9.
(5; Loc. cit. l. 7. c. 7. n. S. (6) Loc. cit. l. 6. c. 8. n. 9. (7) Loc cit. L 7. c. 9. n. S.
C94 APPKNDIX Iir. CANONES
Constitutioue, Bulgares a sacerdotibus consignatos iterum confirmari jubentis. Nam aliis omnino ad id ductus est Nicolaus rationibus quam quse id Graecis omnibus" sacerdotibus prohibitum efficiant. Bulgari nempe, inquit cilato loco Benedictus XIV, Contirmationem receperant a sacerdotibus qui Photii errore imbuti eam contulerant jure ordinario, existimantes nimirum potestatem eam conferendi et episcopis et sacerdotibus pari jure competere ; prseterea iidem sacerdotes delegati fuerant a Photio mœcho et invasore, uti loquebantur apostolici legati, hoc est pseudopatriarcha, cui propterea legitimi patriarchse jura non conveniebant ; tandem Bulgaria pertinebat ad patriarcham occidentalem, atque ideo delegatio , de qua est sermo, a Romano Pontifice Grsecis presbyteris sive expresse sive tacite facta, ministrandi Contirmationem in patriarchalibus orientis, nequaquam iisdem presbyteris id ipsum in Bulgaria peragere permittebat.
Canon IX. — Ubi Pontifices aliquam propositionem damnant, in sensu potissimum quo ab auctoribus édita est, damnasse illam censendi sunt.
Consectariurn. Quid damnaverit Alexander VIII, dum propositionem confixit aientem non licere sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam, ex Sinnichio,* ex cujus libre excerpta est, potissimum est desumendum.
Canon X. — Ex alicujus propositionis pontificia damnatione non licet inferre damnationem alterius quee alteri omnino rationi innititur. Exemplum esto : damnavit Clemens VIII asserentes licere pcr litteras seu internuntium confessario abse^iti peccata sacratnentaliter conflteri et ab eodem absente absolutionem obtinere.^ Urbanus tamen VIII, anno 1632, non solum statuit valide impendi absolutionem, quando segrotus coram uno vel altei-o teste signa contritionis exhibet, deinde, superveniente confessario, nuUo externe signe confitendi voluntatem osteudit, constat tamen ex relatu internuntii segrotum ostendisse signa contritionis et confitendi voluntatem ; sed declaravit etiam id non repugnare decrcto Clementis VIII, cum, diversam contineat rationem.^ — Consule Benedictum XIV. ^
(1) Decretum 20junH 1602. — Constit. 87. ex Bullur. t. 3.
(2) In Congreg. 24. feW. i6S2. d^ Loc. cit. l. 7. c. 15. n 8.
(*) Joannes Sinnichius, Corcagia; (Corck) in Hibernia uatus, theologise doctor Lovaniensis, inter acerrimos propositionum janseuianaruin propugnatores annuinerandus est, ac plura edidit opéra qua^ postnioduin a Saucta Sede confixa sunt.
Editor.
IN USU PONTIFICIORUM DECRETORUM SERVANDI. 695
Canon XI. — Ex eo quod Pontifices aliquid sub anathematis pœna prohibeant, non fit illud semper de se grave esse peccatum. Sic Gregorius II, in Concilio Romano anni 721,* anathemate percutit clericos comam nutrientes ; quod secundum se lethalis criminis accusare durum est. — Confer Benedictum XIV. ^
Canon XII. — Ubi Pontifices aliquid prohibent, ad circumstantias attendere oportet prohibitionis. Hue transfer dicta Canone VIII.
Canon XIII. — Si quid Pontifices prohibuerint , videndum num vivje vocis oraculo ita mentem suam explicuerint, ut locus non sit argumentationi ad alium omnino casum Ita plures theologi defendunt, etiam post Sixti V Constitutionem « Detestabilis , » licitum esse trinum contractum;* cardinalis enim Toletus et cardinalis Sanctœ Severinœ, quitus munus mandatum fuit a Sixto V componendœ legis (seu Bullse >* Detestabilis»), affirmarunt patri Stephano Tuccio, theologo Societatis Jesii, noluisse Sixtum sua lege prohiberi nisi injustos societatis contractus ; quare, qui ante legem latam. justi erant (hujusmodi autem fuisse trinum contractum raulti confirmant), post latam quoque licere, ut scribit doctus Comitolus.^
Canon XIV. — Videndum prœterea est num posteriores Pontifices latam a decessoribus suis prohibitionem restrinxerint. Sic , quura Sixtus V inter crimina graviora sub degradationis pœna clericis pro hibita numerasset abortum fœtus etiam inanimati, vel per se vel per alio-s procuratum, eftectu sequente, Gregorius XIV ad abortum solius fœtus animati Sixtinam restrinxit.
Canon XV. — Et illud aniniadvertendum, num pontificia Constitutio aliquid prohibens alicubi recepta non sit, quod de Sancti Pli V Constitutioue « Cum onus «** gravissimi doctores apud Benedictum XIV* narrant, in Gallia scilicet , Belgio, et Germania non esse illam receptam .
(1) Can. 17. relato dist. 23. can. SS. et cap. 4. de vita et honest .clericor.
(2) Loc. cit. l. 10. c. .T. n. ■/ et seq.
(3) Respons. moral, l. S. g. 12. n. S.
(4) Loc. cit. l. 10. c. S. n. S.
{*) Confer <ie hac materia Theologiam Moralem Sancti Alphonsi (/. J. ». 908), ul)i (••■lebris illa quiestio, sicuti eam ipse vocat, fuse lateque disceptatur.
Kditor.
(**, In qua Constitutione imprimis ujrebatur de diversis censuum speciebus. n«c non de conditionibus ad eoruin hoiiestatem requisitis. EdUor.
SuppLEMENTUM.* — Notandum nonnullos induci ad reprobandas cunctas opiniones quse aliquam similitudinem habent cum propositionibus damnatis , inepte putantes eas ita generaliter proscribi , ut nuUam patiantur exceptionem vel justam interpretationem. Quod rêvera est contra naturam propositionum damnatarum ; juxta enim omnium doctorum consensum , non sunt clausis oculis rejiciendae omnes opiniones, nisi expresse aut virtualiter in proscriptis contineantur. Cseterum , i-egulariter loquendo , propositiones damnatae intelligendae sunt uti jacent et in sensu rigoroso atque ab auctoribus illarum intento, Preeterquam quod qusedam opiniones damnatae sunt, quia nimis generaliter loquebantur, et ideo non sunt extendendse ad omnes casus particulares, qui propter aliquam momentosam circumstantiam distinguuntur.
(*) Ex Theologia Morali [lib. 3. n. 760.) Saneti Alphonsi excerptum.
Editor.