‹ Episodes miraculeuxChapitre 45 sur 48 · DILECTO FILIO HENRICO LASSERRE · texte numérisé non relu

DILECTO FILIO HENRICO LASSERRE

ILECTE fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Gratulamur, tibi, Dilecte Fili, quod, insigni auctus bénéficie, votum

tuum accuratissimo studio diligentiaque exsolveris, et novam

cleraentissimae Dei Matris Apparitionem ita testatam facere cura-

veris, ut conflictu ipso humanae malitiae cum cœlesti niisericordia claritas eventus

firmior ac luculentior appareret.

Omnes carte in proposita a te rerum série perspicere poterunt ; Religionem

nostram sanctissimam vergere in veram populoruni utilitatemj confluentes ad se

omnes supernis juxta et terrenis cumulare beneficiis ; aptissimam esse ordini

servando, vi etiam submota, concitatos in turbis animorum motus, licet justos,

compescere; iisque rébus sedulo adlaborare Clerum, eumque adeo abesse a

superstitione fovenda ut imo segniorem se praebeat ac severiorem aliis omnibus

in judicio edendo de factis, quae naturae vires excedere videntur.

Nec minus aperte patebit, impietatem incassum indixisse Religioni bellum,

et frustra machinationes hominum divinae Providentiae consiliis obstare; quae

imo nequitia eorum et ausu sic uti consuevit, ut majorem inde quaerat operibus

suis splendorem et virtutem.

Libentissime propterea excepimus volumen tuiim, cutitulus Notre-Dame de

Lourdes; fore fidentes, ut quae per mira potentiae ac benignitatis suse signa

undique frequentissimo advenas accersit, scripto etiam tuo uti velit ad propa-

gandam latins fovendamque in se pietatem hominum ac fiduciam, ut de plenitudine

gratiae ejus omnes accipere possint.

Huj'us, quem ominamur, exitus labori tuo auspicem accipe Benedictionem

Apostolicam, quam tibi grati animi Nostri et paternse benevolentiae

ç~ testem peramenter impertimus.

,v^T Datum Romae, apud S. Petrum, die 4 septembris 1869, Pon-

"^^^^ tificatus Nostri anno xxiv.

Page 1