SCITAMINITES Musaeformis
Rudera caudicis more Musarum e foliis involutis striatis constantia, de quibus nil af firmari potest, nisi quod ad plantas monocotyledoneas pertinent. STERNB. Wers. fase 15-9: 20-6 3:6 2.0 de In schisto Lithantracum Bohemiae ad Radnitz.
Aliud genus dubium paueis verbis tantum indicare necesse est. Cortex in Lthantracem abiens, totus jam ab äcre solutus, nullam formam externam prae se ferens, deciduus. Truncus arboris 6 pedes longus longiorve, in saxo arenaceo inclusus, ipse lıpidescens materia cellulari uti Bucklandia tectus. Tab. nost. 49. f. 3. 4., illum excavando pars enigmatica occurrit, forte pedunculos florales in spatha collectos, vel cum spatha in caudice adhuc inclusos indicans. Confer. srerws. Pers. fasc. 1. & 5. f 1.
In saxo arenaceo Lithantracum Bohemiae ad Hiskow.
Aeque dubiam plantam icon nostra Tab. 20. f. 2. exhibet, quae in schisto Lithan-
tracum Bohemiae ad Swina obvenit.
Clear: Tertıa
DICOTILEEDONES:
CR US | ler its
Gemma in alabastrum perfectum transmutata, quod partes genitales ın sinu suo fo-
vet. Germinatio duabus vel pluribus cotyledonibus oppositıs.
Ectypa plantarum dicotyledonearum omnibus montium formationibus communia sunt, praesertim tertiariae, ubi saepissime ligna petrificata (Lithoxyla auctorum ), aut folia (Phyllolites) saepe fructus (Carpolites), rarissime tamen flores (Antholites) obveniunt. Determinatio plantarum hujus classis difhcillima; sic Lithoxyla nec ad ordines reduci valent; Phyllolites vix generibus quibusdam adnumerari possunt; Carpolites ex forma externa acgerrime dijudicantur, saepissime enim vacui aut arena vel schisto farcti de organisatione interna nil conservarunt, et facies externa, etsi dissepimenta visibilia remansissent, dubia non solvit; excipiendae sunt forsan Conites et Iuglandites, et ectypa plantarum hodiernarum in novissimis formationibus. Ad calcem hujus classis enumeramus plantas, quas alibi exponere haesitavimus, inter quas Carpolites primas
tenent,
Ordines in hac classe minus nota nondum constitui valent.
XXXV, RNORRIA.
Char. essent. Caudex arboreus folus carnosıs eylindrieis more plantarum succulentarum vestitus. — Genus incertae sedis.
In honorem Georgi VVolfgangi kvorn, cujus ditissima collectio Petrefactorum et icones sedulo delineatae et coloribus 1llustratae studium Petrefactorum saeculo elapso maxi-
moperé promoverunt, nomen generi impösitum.